From Wikipedia, the free encyclopedia
Mons Regius, olim Marianopolis[1][2] (Francogallice rite Montréal; Anglice Montreal; Graece Μαριανόπολις), est frequentissima urbs in provincia Quebecensi et secunda a frequentissima municipalitas in Canada. Quae urbs ex Monte Regali appellatur,[3] colle ter fastigiato in media urbe iacente. Urbs in media insula Montis Regii stat, quae etiam ex monte appellatur,[4][5] in nonnullas perparvas insulas extenditur, quarum maxima est Île Bizard. Urbi est quattuor tempora anni climatis umidi et continentalis, aestatibus calidis hiemibusque frigidis et nivosis.[6]
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Incolae Marianopolitani dicuntur.[7] Cives urbis maxime noti sunt poeta Leonardus Cohen et homo politicus Petrus Trudeau; hodie philosophi eius noti sunt G. A. Cohen et Carolus Taylor. Plurimae gentes hanc urbem incolunt, inter quas Franci Angli Scoti Iudaei Itali Lusitani Mauri Haitiani. Quattuor universitates in media urbe sitae sunt, Universitas Montis Regii, McGill, Concordia, UQAM. Ludi Olympici in hac urbe anno 1976 celebrabantur. Ludus canadiensis in glacie in hac urbe ab omnibus diligitur, cuius ludi manus urbis, Canadienses Montis Regii nomine, XXIV Stanleianas Calices pretii tulit.
Propter indicia archæologica, putatur Primas Nationes insulam Montis Regii incoluisse abhinc circa quattuor milia annorum.[8] Maizium est ibi cultum ex saltem anno mille. Intra quosdam centenos annos, aliquos vicos ibi cum mœnibus construxerant.[9] Irocosii dicti fluminis Sancti Laurentiis, qui alius grex ethnicus sunt ab Irocosiis Novi Erboraci, condiderunt ibi vicum nomine Hochelagam propter radicem montis qui nomen Monti Regio dat. Hæc conditio est facta duobus sæculis ante adventum Francogallicorum. Indagator Jacobus Cartier vicum Hochelagam visit secundo die Octobris, anno mille quingentis triginta quinque, arbitravitque numerum vici incolarum fuisse magis quam mille.
Septuaginta annis post hoc, alius indagator Francogallicus, nomine Samuel Camplenius, rettulit hos aborigineos vicosque eorum omnino evanuisse ab valle Sancti Laurentii. Putatur hoc accidisse propter demigrationem, contagionem a morbis Europæis, aut propter bella inter gentes indigenas.[10] Anno mille sescentis et undecim Camplenius in insula Montis Regii condidit coloniam commercii pellis, in situ primitus "Platea Regalis" vocatur (vulgo La Place Royale). Anno mille sescentis triginta novem, Hieronymus le Royer de la Dauversière factus est dominus insulæ Montis Regii in nomine Societatis "Notre Dame" Montis Regii. Is ibi missionem condidit ad aborigineos evangelizandos.
Hieronymus Dauversière conduxit Paulum Maisonneuve, qui hoc tempore triginta annos habebat, ad quondam gregem colonarium ducendum qui debebat missionem construere. Coloni e Francogallia exierunt anno mille sescentis quadraginta uno versus Quebecum proficiscentes, et advenerunt in insulam anno proximo. Septimo decimo die Maii, anno mille sescentis quadraginta duobus, Marianopolis condita est in ripa meridionale insulæ Montis Regii. Maisonneuve fuit hujus coloniæ primus gubernator. Colonia habebat una capella et unum valetudinarium, quod a Johanna Mance gestum est.[11] Jam ante annum mille sescentos quadraginta tres Irocosii Marianopolim aggressi sunt. Vere tempore anni mille sescentorum quinquaginta uni tam erant frequentes has incursiones ut Marianopolis finem suam mox venire putaverit. Maisonneuve fecit ut omnes coloni se in castro confugerint. Anno mille sescentis quinquaginta duobus tam erat numerus colonorum deductus ut Maisonneuve debuerit in Francogalliam redire ad centum voluntarios ciere ad secum redeundos ad coloniam, quam anno proximo pervenerunt.
Anno mille sescentis octoginta quinque Marianopolis circa sescentos colonos habebat, quorum plerique in domis ligneis habitabant. Marianopolis est in centrum commercii pellis et explorationum ulteriorum Canadæ factus.[11] Anno mille sescentis octoginta novem aggressi sunt Irocosii, qui cum Anglis erant socii, contra locum urbis nomine Lachine, ubi egerunt pejorem cædem totæ historiæ Novæ Franciæ.[12] Statuta est ibi Societas Sulpitii Pii in sæculo octavo decimo. Ad coloniam hortandam, Francogallici quærebant quod gens Iroquesiana Mohawk Marianopoli abeat. Vicum habebant ii Mohawk, nomine Kahnawake, situm sub flumine Sancti Laurentii. Patres ecclesiæ suaserunt gentem Mohawk ad novum vicum condendum prope terras eorum venaticas quæ ad septentrionem Fluminis Ottaviensis stabant. Hic vicus est Kanesatake denominatus. Anno mille septingentis quadraginta quinque, multæ familiæ e gente Mohawk subvexerunt ad coloniam Akwesasne condendam. Omnes tres apud hos vicos hodie sunt terræ reservatæ Indianæ. Hæ terræ gestæ sunt a Francogallicis usque ad annum mille septingentis sexaginta, cum Britanniæ sint cessæ post Bellum Septem Annorum.
Usque ad annum 1705, documenta officialia referunt nomen urbis sub nomine "Marianopolis". Hoc anno primo nomen "Mons Regius" apparet in documentis, sed jam antea nomen "Insula Montis Regii" ab urbis incolis præferebatur.[13]
Mons Regius est in urbem factus anno mille octingentis triginta duobus.[14] Anno mille octingentis viginti quattuor, expletio Canalis Lachine permiserat inolæ circumire Cataractas Lachine, quæ haud navigabiles fuerant.[15] Constructio autem Pontis Victoriæ fecit Montem Regium unum itra majores nodorum ferriviæ in America Septentrionale. Capita communitatis societatum commercialium cœperunt, ab anno mille octingentis quinquaginta, construere domos suas in regione urbis dicta "Aureum Mille Passus Quadratum" (Anglice: Golden Square Mile; Francogallice: Le Mille Carré (Doré)) (~2.6 km2). Jam anno mille octingentis sexaginta municipium illud erat maximum in America Septentrionale Britannica et caput indubitatum œconomicum et culturale Canadæ. [16][17]
Sæculo decimo nono semper difficilius erat aquas potabiles urbis conservare, propter augmen rapidum populationis. Pleræque aquarum potabilium etiamtunc a portu urbis proveniebant, qui erat negotio negotiosus, quam ob rem hæ aquæ erant inquinatæ. Medio decennio annorum mille octingentorum quadraginta, gubernium urbis inauguravit novum systema antliarum ad aquas hauriendas a Flumine Sancti Laurentii in cisternas, quæ postea translatæ sunt quo requirebantur. Perseveravit urbs crescente ab 58 000 incolarum anno mille octingentis quinquaginta duobus ad 267 000 incolarum anno mille nongentis uno.[18][19][20]
Mons Regius fuit caput Provinciæ Canadæ inter annos mille octingentos quadraginta quattruor et mille octingentos quadraginta novem, sed statum perdidit cum turba partis conservativæ nomine "Tories" arsit parlamentum Canadæ.[21] Propter causas strategicas, regina Victoria ipsa transtulit caput Canadæ in Ottaviam. Rationes pro hoc duæ fuerunt: primo quia longior erat Ottavia a limite cum Civitatibus Fœderatis Americæ et dehinc difficilior ad vi militare captandam, et secundo quia stabat urbs proprie super limitem inter partes Anglicam et Francogallicam Canadæ.
Post Primum Bellum Mundanum, motus prohibitionis alcoholium in Civitatibus Fœderatis Americæ fecerunt Montem Regium in metam pro illis qui hac prohibitione volebant evadere.[22] Inopia quæstus alta manserat in urbe, factaque est pejorem propter depressionem œconmicam magnam, incipiens anno mille nongentis viginti novem[23]
Secundo Bello Mundano, demarchus Camilianus Houde protestatus est contra conscriptionem militarem et quæsit civibus urbis inobœdire gubernium Canadæ.[24] Gubernium Canadæ, quod stabat apud Socios, furuit valde contra demarchum Houde et carcere militare clausit eum usque ad annum mille nongentis quadraginta quattuor.[25] [24] Intra hoc bellum, Mons Regius fuit familiæ regalis Luxemburgi perfugium.[26]
Hic maxima bursa Canadae erat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.