Olympia sunt ludi aestate et hieme inter gentes totius orbis terrarum habiti, in quibus aliquot milia athletarum variorum certaminum generibus inter sese contendunt. Olympia hodierna alternis annis fiunt, cum Olympia aestiva et hiberna in vicem altera alteris succedant. Itaque aestiva et hiemalia Olympia quarto quoque anno utraque fiunt. Olympia antiqua, Olympiae in montibus Graecis saeculo octavo a.C.n. orta, usque ad saeculum quintum p.C.n. habebantur. Anno 1894, Petrus de Coubertin Baro Consilium Olympicum internationale (COI) condidit, quod mox moderatrix Motus Olympici consociatio facta est, cuius conformatio actionesque Charta Olympica definiuntur. Motus Olympicus ex foederationibus athleticis inter gentes et consiliis Olympicis nationum consistit. Insuper homines sunt, qui urbem hospitem ludo cuique faciendo deligant.
Saeculis vicensimo et uno et vicensimo, ludi Olympici mutati sunt aliquibus renovationibus, quae ludis certaminum copiam et varietatem addiderunt, exempli gratia
- ludi hiberni anno 1924 instituti athletismo glaciali et nivali dedicati,
- ludi paralympici anno 1960 (aestivi) et anno 1976 (hiberni) instituti athletis debilitationibus physicis praeditis dedicati,
- Olympia iuventutis anno 2010 orta ad athletas vicesimo anno minores pertinentia.
Aliae quoque his temporibus mutatae sunt rerum condiciones, simul et oeconomicae et politicae et technologicae, ad quas COI sua consilia accommodare debuit. Itaque non solum voluptuariis athletis, ut voluerat Coubertin, sed etiam professionalibus licet ludis interesse. Publicae communicationis instrumentis magis magisque proficientibus et praevalentibus, factum est, ut etiam ludi Olympici commerciandi spem inicerent mercatoribus horumque consociationibus. Ludi annorum 1916 et 1940 et 1944 revocati sunt propter bella mundana. Etiam magnae repudiationes sive boicotizationes(en) bello frigido adlatae numerum athletarum participum diminuerunt anno 1980 (Moscuae) et 1984 (Angelopoli).
Antiquitas
Graeci ab ultima antiquitate ludos sollemnes ad honorem deorum heroumque instituerant. Quaterni erant hi ludi: Pythii, Isthmii, Nemei, Olympici. Olympiorum ludicrum ab omnibus Graeciae populis et civitatibus concelebratum est. Hoc in ludicro, praemia cursoribus, athletis, equorum, et quadrigarum cursibus fuerunt proposita; nec deerant musicae et poeticae certamina inter discipulos Musarum. Victores, in publico Graeciae conventu laureati, redierunt triumphantes in patriam, quorum nomina in marmoribus publicis incisa erant, et carminibus laudata. Vivit adhuc memoria victorum, quos celeberrime cecinit Pindarus, poeta Thebanus, princeps lyricorum Graecorum. Ab anno 776 a.C.n. usque ad annum 393 p.C.n. quoque quinto anno in sacro luco Olympiae regionis Elidis celebrabantur.
Origines Olympiorum novorum
Rebus novis Francicis nuper gestis "Olympia Rei Publicae" (Olympiade de la République) anno 1796 coepta sunt et quotannis usque ad 1798 peracta in Campo Martio Lutetiano. Systema mensurarum metricum, nuper iussu gubernii republicani adhibitum, in ludos athleticos ibi primum anno 1798 introductum est.
In Graecia, quidam ludi nomine Olympiorum Zappeanorum anno 1859 celebrati sunt, suadente Panagiota Sutso poeta, Euangele Zappa philanthropo praesertim adiuvante, mercatore e stirpe Graeco ortus divitissimus, qui pecuniam ad antiquum Stadium Panathenaicum reficiendum prope Athenas praebuit. Olympia rursus annis 1870 et 1875 Athenis peracta sunt. Eisdem fere annis Olympia in Anglia celebrabantur, anno 1850 (et annuatim usque hodie) ad oppidum Much Wenlock Salopiensis comitatus, etiam inter annos 1862 et 1867 Liverpolii. Semel anno 1866 Olympia Nationalia iuxta Londinium ad Palatium Crystallinum gesta sunt, suadente imprimis Gulielmo Penny Brookes, qui iam ludos Salopienses incipere curaverat Consociationemque Olympicam Nationalem condiderat.
Quae Zappas in Graecia, Brookes in Anglia coeperunt, Petrus de Coubertin perficere conatus est, qui, a Zappa inspiratus et a Brookes adiutus anno 1894 Consilium Olympicum internationale constituit, cuius primus praeses fuit Demetrius Bicelas Graecus. Coubertin a secretis meruit, sed ab anno 1896 usque ad 1925 ipse praeses fuit. Consilii sodales Olympia non inter nationes sed inter gentes praeparabant, quae primum anno 1896 Athenis in stadio Panathenaico celebrata sunt; quod stadium, olim a Zappa restauratum, nunc rursus munificentia Georgii Averoff renovatum est.
Die 6 Aprilis 1896, ludi instaurati sunt, inter 40 000 et 70 000 hominum in stadio spectantibus. Princeps Constantinus patrem regem Georgium adlocutus est, qui respondens ludos inauguravit.[1] Hymnus Olympicus, cuius musicam Spirus Samaras, verba Costis Palamas scripserant, hoc die primum cantatus est. Primum certamen fuit cursus centum metrorum. Rex, regina, praeses, aut alius summus magistratus civitatis ludos usque ad tempus nostrum inaugurat, ut fecit Londinii Elisabetha, regina Britannica, die 27 Iulii 2012.
Olympia nova
Elogium ludorum est: Citius, altius, fortius.
Index novorum Olympiorum
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.