Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Res novae Francicae, sive Gallica Revolutio[1] vel Revolutio Gallica (1789–1799), fuit aetas radicalis conversionis rerum publicarum in historia Franciae et Europae. Monarchia absoluta, quae Franciam multa saecula regnaverat, tribus annis dilapsa est. Societas Francica immanem commutationem subiit dum iura feudalia, aristocratica, et religiosa, a liberalibus gregibus civilibus vulgoque in viis acriter oppugnata, in vaporem verterent. Priscae de hierarchia et traditione notiones principiis Aetatis Humanitatis ad civitatem et iura quae abalienari non possunt spectantibus concesserunt.
Praecursores Rerum Novarum Francicae fuerunt philosophi saeculi XVIII, qui obiurgaverunt in schedis acerbis ecclesiam Christianorum et institutiones Galliae; exempli gratia, Carolus Montesquieu, Voltarius, Iohannes-Iacobus Rousseau invocari debent. Die 17 Iunii 1789, tertius status[2] et pars nobilium et clericorum sibi nomen imposuerunt Assemblée nationale, id est Conventum civitatis.
Die 20 Iunii, aliis nobilibus et clericis, rex iussit etiam se conventui iunxisse. Suffragium in statibus generalibus per statum, quod nobilibus clericisque favebat, in conventu per caput decretum est. Praeterea, die 9 Iulii, Conventus, qui ab hoc die ergo dicitur Assemblée Constituante, decrevit se constitutionem parare debere.
Lutetiae et in aliis urbibus Franciae a mense Aprili 1789 multi tumultus exarserunt, inter quos die 14 mensis Iulii 1789 carcer Bastidae (Francice Bastille) a populo Lutetiae expugnatus est. Post quam iam die 4 Augusti, conventus iura feudorum et decima pro clericis aboleverat, Charta Hominis ac Civis Iurum (Déclaration des droits de l'homme et du citoyen) ut prooemium futurae Constitutionis promulgatum est a Conventu die 26 Augusti 1789. Propter novos tumultus mense Octobri 1789 rex, qui Versaliis vivebat, coactus est a populo se Lutetiam transferre.
Mense Iulio 1790, Conventus disciplinam civilem pro clericis (Francice: Constitution civile du clergé) adscivit, et rex eam die 26 Decembris sanxit. Postea Conventus etiam clericos eos Constitutioni novae oboedire adegit.
Papa Pius VI mense Martio 1791 disciplinam civilem pro clericis condemnavit. Clerici et Francici omnes in duas partes discesserunt. Aliqui Res Novas acceperunt, alii fidem Ecclesiae Catholicae servaverunt. Hi clerici dicti sunt réfractaires, quia ad iusiurandum supra novam Constitutionem recusaverunt.
Die 20 Iunii 1791, rex Ludovicus XVI cum familia fugam e Francia conatus est, sed iam insequenti die in Varena in Arduenna[3] comprehensus est, et Lutetiam redire debuit, et die 14 Septembris Constitutionem sanxit, et postea novus conventus, dictus Assemblée législative, electus est.
Die 20 Aprilis 1792, Francia bellum contra Austria, quae a Prussia sustenta est, inderdixit. Iam die 14 Septembris 1791 urbs Avenio, quae ad domania sub dicione pontificia erat Franciae iuncta est. Post multas clades die 20 Septembris 1792, exercitus Franciae praeclaram pugnam in Valmy vicit.
Anno autem 1792, post quam iam die 10 Augusti propter novos tumultus rex deprehensus cum familia et ad tempus ex munere motus est, die 21 mensis Septembris regni domui Borbonicae finis est factus. Quae cum ita essent, anno 1793 die 21 mensis Ianuarii rex capitis damnatus supplicio affectus est. Paulo post, bellum etiam contra Angliam et Nederlandiam (et mense Martio 1793 Hispaniam) inderditum est.
Die 16 Octobris 1793 post processum necata est Lutetiae etiam regina Maria Antonia, imperatorum Francisci I et Mariae Theresiae Austriae filia.
Die 11 Aprilis 1793 Lutetiae tribunal revolutionis primum convenit, qui acerrime in inimicos Rerum Novarum Francicae ageret. Franciam a die 6 Aprilis 1793 consilium salutis publicae (Francice: Comité de salut public) a duodecim viribus constitutum duxit.
Tempus circiter a die 5 Septembris 1793 usque ad mortem Maximiliani a Robespierre de facto dominus consilii salutis publicae dicitur Terroris Regimen, cum permulti homines (scilicet inter 35 000 et 40 000), qui etiam antea Res Novas Francicae sustinuerant, supplicio affecti sunt.
Die 5 Octobris 1793, Conventus calendarium republicanum introduxit.
Propter coniurationem, cui etiam consilii salutis publicae aliqui socii, e.g., Iacobi Nicolai Billaud-Varenne interfuerunt, die 27 Iulii 1794 Robespierre comprehensus est et insequenti die supplicio affectus est.
Mense Augusto 1795 nova constitutio promulgata est. Secundum hanc Constitutionem, Francia a Directorio a quinque viris ducta est.
Rerum gestarum scriptores putant Res Novas Francicae finem habuisse anno 1799, cum Napoleo directorium abolevit et se primum consulem rei publicae Francicae fecit.
Res Novae Francicae saepe esse "coeptus novi aevi" viditur.[4] In Francia vim pecuniosorum et abundantiam Ecclesiae deiecta sunt, etsi ambo supervixerunt. Res novae mundum extra Franciam excitaverunt: Res Novae Russicae (Revolutio Februaria Russica et Revolutio Octobris Russica) adfecerunt, et notionibus Francicis Mao Zedong ad Res Publica Popularis Sinarum creatanda inspiratus est.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.