Remove ads
perturbatio civilis vel rerum publicarum conversio From Wikipedia, the free encyclopedia
Res novae sunt perturbatio civilis velut rerum publicarum conversio. Hoc vocabulo etiam significari potest quaedam commutatio vel ordinum alicuius populi vel scientiarum, ex qua videlicet transformatio mundi perpetua nata sit. Rerum novarum voce singula uti non possumus, ut quae coniungenda sit cum certis verbis nominibus adiectivis velut:[2]
“ | Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adcenticium, nullum extraneum malum est, quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc civitatem esse optatis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus, atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum. | ” |
Nostra aetate, eius generis res saepemodo revolutione, vocabulo novo, designantur. Verbi gratia Ferdinandus Lassalle dixit, verbis in Latinum a Ioanni Jaurès conversis: "Revolutiones fiunt, non faciuntur [sic]. Nemo revolutionem facit."[3][4] Haec autem designatio accurata est solum cum populus rei publicae institutiones retro contra institutiones recentiores commutat. Tali revolutioni studebant in Francia cum institutiones religiosas a re publica submoverunt.[5]
In rebus publicis:
In vita institutis ordinibus commerciis technologia populorum:
In artibus scientiis disciplinis:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.