Renovatio Carolingiana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Renovatio Carolingiana[1] vel Instauratio Carolingica[2] fuit incrementum artium et scientiarum sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae, et architectura denuo florebant.
Homines Europae Occidentalis Aetate Merovingiana scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex saeculo quinto ubique in Europa exstincta est. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuisse hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsa est. Ex temporibus exeuntis saeculi sexti usque ad saeculum octavum nullas recursiones ad textus antiquae aetatis reperimus.
Carolus aedes sacras Noviomagi Batavorum et Aquisgrani aedificandas curavit. Ecclesia Aquisgranensis octigona, etsi templum Sancti Vitalis Ravennatensis in memoriam revocat, tamen hoc habet proprium, quod latera exterius duplicata sunt. Videntur architecti hoc exemplum esse secuti aliis in sacellis, ut puta in aedificando sacello castelli Divodurensis. Nonnumquam ecclesiis data est forma crucis (crux immissa), uti ecclesiae Sanctae Michaelis Fuldae (819) aut ecclesiae abbatiali Hersfeldae (850). Nonnumquam presbyterium est duplicatum (uti in monasterio Augiae Divitis), interdum duplicatum transeptum (ut in ecclesia Sancti Pantaleonis Coloniae Agrippinae, 980). Non raro invenitur etiam opus occidentale (sicut in ecclesia cathedralis Wormatiensis, 1016).
Carolus Magnus ex fere anno 777 multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Modoinus Augustodunensis, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo collegit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologicis, historicis, poeticis facta est.
Inter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.