Pindarus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Pindarus
Remove ads

Pindarus (Graece Πίνδαρος) fuit poeta lyricus Graecus. Patre Thebanus, ex aristocratica familia Boeotica ortus, novissimus et clarissimus inter novem lyricos habetur. Carmina quae supersunt e Pindari opere principes tyrannosque laudant pro gentis virtute victoriaque ludorum.

Thumb
Pindarus aevo Romano sculptus post protomam Graecam saeculi quinti a.C.n. Musea Capitolina Romae MC 586.

Multos per annos in Sicilia habitabat, praecipue Syracusis et Agrigenti, apud tyrannos Hieronem atque Theronem. Ibi poëtas cognovit Simonidem et Bacchylidem, in litteris aemulos. Pindarus, mores maiorum celebrans, par heroibus celebratis, etsi tyrannis sive regibus, suis versis fiebat. Sic poeta iuvenes instruebat haec exempla referens.

Opera copiosa a Pindaro composita, a philologis Alexandrinis in libros septemdecim collecta, quorum libri quattuor Epiniciorum nobis integri supersunt, una cum fragmentis aliorum:

  • Epinicia sive athletarum laudes
    • Olympia carmina 14 de victoribus ludorum Olympiorum
    • Pythia carmina 12 de victoribus ludorum Pythiorum
    • Nemea carmina 11 de victoribus ludorum Nemeorum
    • Isthmia carmina 8 de victoribus ludorum Isthmiorum
  • Hymni
  • Paeanes
  • Dithyrambi
  • Prosodia sive pompae
  • Parthenia sive carmina virginum
  • Hyporchemata sive saltationes
  • Encomia sive laudes
  • Threni sive lamenta
Remove ads

Nexus interni

Bibliographia

Editiones operum
Eruditio
Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads