Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pythia (-iorum, Graece: τὰ Πύθια, sc. ἱερά) sive ludi Pythii fuerunt certamina Graeca, quae Delphis et ad Crisam vicinam locum habebant. In Graecia antiqua gravitate nullis nisi Olympiis cedebant. Ludi initio nono quoque anno, ab anno 586 a.C.n. quinto quoque anno in honorem Apollinis Pythii facti sunt. Traditio vult Apollinem ipsum ludos instituisse. Pythia minora multis in urbibus Graeciae et Asiae Minoris celebrabantur.
Cum primo solum fuit certamen ad citharam canendi, postea alia certamina musica ac gymnica nec non curricula addita sunt. Certamina musica in theatro, gymnica in stadio Delphorum, curricula in planitie Crisaea peracta sunt.
Spatium temporis Pythorum, de quo litterae fide dignae exstant, anno 586 a.C.n. incipit[1], cum Primo Bello Sacro confecto Amphictyonia Delphica ludos regere coepit. Ex tunc quinto quoque anno peracti sunt, tertia quidem Olympiade, verisimiliter mense Augusto.
Tempore Pythiorum pax Delphica trium mensium hominibus, ut tuto Delphos iter facerent ludisque interessent, praestabat.
Pythia eodem, ut putatur, tempore quo Olympia (sub annum 394) exstincta sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.