13 Ianuarii - In Germania Carolus Liebknecht factionem SPD parlamenti Theodisci ("Reichstag") deseruit, quod pecunias imperatori pro bello credendas negavit. Factio sua pro patria contra hostes defendenda contendit. Ita etiam Fridericus Ebert censuit, qui 11 Ianuarii novus praeses factionis SPD electus erat.
2 Februarii - In Russia imperator Nicolaus II (imperator Russiae) praesidem ministrorum Ioannem Goremykin dimisit, quod cum factionibus parlamenti, quod "Duma" nominabatur, collaborare non potuit. Ei Boris Stürmer successit.
6 Februarii - Milites Germaniae Cameroniam reliquerunt, postquam maxima pars huius coloniae a Britannis expugnata est.
21 Februarii - Exercitus Germaniae impetus contra Franciam apud Verodunum coepit, quibus per nonnullos menses permulti milites necati sunt. Tamen neuter hoc proelio maximo victor abiit.
Mense Martio
9 Martii - Impericum Germanicum Portugalliae bellum proclamavit. Causa sunt naves Theodiscae, quae a Portugallis captae neque Germaniae restitutae erant.
24 Martii - XVIII sectatores factionis SPD parlamenti Theodisci ("Reichstag") hanc factionem deseruerunt et Carolo Liebknecht secuti sunt (vide supra), quod sententiam factionis de bello gerendo negabant.
Mense Aprili
5 Aprilis - Theobaldus de Bethmann Hollweg, cancellarius Germanicus in parlamento ("Reichstag") explicavit, ad quem finem bellum ducere in animo haberet: Ut Germania fortis et securus sit, ne quis eam aggredi posset.
Navis submarina Germanica navem civilem Francam "Sussex" in freto Gallico aggressa est. Quamquam navis non submersa est, tamen quinquaginta homines necati sunt et inter eos tres Americani. Praeses CFA statim Germaniam ob hanc rem vituperavit et finem belli submarinis navibus gesti flagitavit, ne Germania et CFA bellum inciperent.
Milites RussiaeMassiliae appulsi sunt, ut Franciam contra Germaniae exercitum adiuvarent.
24 Aprilis - Eblanae motus Hibernorum contra Britannos coepit. Sed paucis diebus a copiis Britannicis suppressus est.
Mense Maio
10 Maii Germaniae magistratus post impetum in navem "Sussex" (vide: 20 Aprilis) promiserunt, ut submarinae naves Theodiscae naves civiles non nisi monetas submersurae essent. Praeses CFA hunc nuntium salutavit. Periculum belli inter CFA et Germania nunc finitum esse.
15 Maii - Copiae Austro-Hungarici impetum maximum contra Italiam in Tyrolo coeperunt. Initio impetus successit, sed mox finitus est, quod Russia in regionibus orientalibus regni Austro-Hungarico magnum impetum fecit.
27 Maii - Woodrow Wilson, praeses CFA consilia sua de pace facienda promulgavit, quibus aequa iura omnibus ciitatibus et societatem civitatum proposuit. Civitates bellum gerentes haec proposita statim negaverunt.
Mense Iunio
1 Iunii - Apud Iutlandiam classes maximae Germaniae et Britanniae proelium navale coeperunt. Quamquam plus navium Britannicarum amissae sunt, tamen classis Germanica victrix non abiit: Nam ad usque finem belli in portibus mansit, quod naves hostium multo fortiores fuerunt.
11 Iunii - Antonius Salandra, praeses ministrorum Italiae magistratum reliquit, quod exercitus Italicus in Tyrolo ab Austro-Hungaricis militibus victus erat (vide supra).
2 Martii - Elisabeth regina, uxor Caroli I, regis Romaniae. Sub nomine artificis "Carmen Sylva" nonnullas fabulas carminaque clara edidit. Nata 29 Decembris1843.