Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Angelopolis[1] sive Populus Angelorum[2][3] (Hispanice Puebla de Zaragoza sed cognomine Angelópolis) est urbs Mexicana et caput civitatis Angelorum, in qua incolae ad 1 600 000 habitant, quapropter Angelopolis habetur quarta urbs Mexici quod ad magnitudinem pertinet, Mexicopoli, Guadalaxara, Monterrey primum, secundum, tertium locum obtinentibus. Magistra urbis est Claudia Rivera Vivanco. Angelopolis est sedes archidioecesis Angelorum ecclesiae Catholicae Romanae.[3]
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Nomen loci Navatlacum est Cuetlaxcōāpan scil. "colubris exuviae". Quo autem loco urbs nulla ante adventum conquisitorum Hispanorum exstitit. Castello securo media via quae ab urbe Verae Crucis ad Mexicopolim tendebat carente, novum oppidum die 16 Aprilis 1531 duce fratre Toribio de Benevento "Motolinia" conditum nomine puebla de los Ángeles scil. "populus Angelorum", anno insequenti ad dignitatem urbis elevatum est. Hunc originem indicant insignia Angelopolitana in quibus castellum ab angelis tuetur, rege et imperatore Carolo V litteris "K V" commemorato. Urbs nuncupationem modestiorem "populi" retinuit etiamsi anno 1862 ad honorem ducis militum Ignatii Zaragoza puebla de Zaragoza renominata sit.[4]
Franciscus Caprarius hic natus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.