Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rhodus sive Rhodos (Graece: Ῥόδος, Neograece: Ρόδος, Ottomanice usque ad annum 1912 Rodos, Italiane 1912–1947 Rodi) est urbs maxima insulae eiusdem nominis in mari Aegaeo iacentis. Olim caput pristini praefecturae Dodecanesi ab administratione anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) est sedes administrativa Rhodi demi (Δήμος Ρόδου) et simul homonyna "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα Ρόδου) eiusdem demi. Anno 2001 urbi erant 53709 incolae.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Urbs vetus, quae anno 1988 UNESCO Mundi Hereditas declarata est, partim in colle sita et moenibus 4 km cirumdata est, quae usque ad portum pertinent. Summa in urbe est Palatium Magni Magistri (Παλάτι του Μεγάλου Μαγίστρου) ordinis fratrum Hospitalis Sancti Ioannis (1937 - 1940 ab Italianis rursus aedificatum), quod hodie Museo Archaeologico locum praebet. Via Socratis meschitam Süleyman Pascha cum Area Hippocratis coniungit. Ex adverso sita est Bibliotheca Turcica. Areae Hippocratis adiacet Area Martyrum Iudaicorum. A Via Socratis in meridiem versus vicus Turcorum situs est, cuius angiporta, meschitae, areae parvae atque balneae Turcicae tempus Ottomanicum in memoriam reducunt et a periegeticis libenter visitantur.
A Rhodo urbe plurima laophoria totam in insulam vehuntur. Naves Rhodum cum insulis Syme Teloque atque continente Turcica connectunt.
Rhodus multis urbibus coniuncta est:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.