Monoecus (urbs)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Monoecus, plenius tempore Romano Portus Herculis Monoeci[1], urbs parva ad fastigium rupis posita, est caput Principatus Monoeci.
Vide etiam paginam discretivam: Portus Herculis (discretiva).
Nomen

Graeci qui hunc portum visitaverunt Μονοίκου λιμήν appellaverunt,[2] addito fortasse nomine dei ipsius Ἑρακλέους: inde enim mutuatum erit nomen Latinum "Portus Herculis Monoeci".[3] Deus Hercules ibi "Monoecus" appellabatur vel quia "pulsis aliis ibi ... solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur".[4] Fontes Latini alii aliter nuncupant: "Arx Monoeci"[5] "Saxa Monoeci".[6] Fontibus mediaevalibus orthographiae multae reperiuntur, inter quas "Monoecus",[7] "Portus Herculis", "Monagus" [8]. Italice appellatur Monaco, Francogallice olim Mourgues[9] sed hodie Monaco, Monoecense Múnegu, Occitanice Mónegue, Provinciale Monègue. Urbs etiam le Rocher (Latine virtualiter vertum Rupes) appellatur a suis civibus.
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.