From Wikipedia, the free encyclopedia
Americani,[1] vel populus Civitatum Foederatarum, sunt cives, habitantes perennes, et Indi Americani Civitatum Foederatarum.[2][3] Notio etiam comprehendit quosdam singulos qui nationales Civitatum Foederatarum habentur.[4] Civitas est domus hominum ex variis nationibus ortorum. Ergo, Americani eorum nationalitatem non cum ethnicitate, sed cum civitate coniungunt.[5][6][7][8] Praeter Americanos Nativos, plerumque omnes Americani aut eorum maiores immigraverunt per saecula quinque praeterita.[9]
Contra eius compositionem multiethnicam,[10][11] cultura communiter a plurimis Americanis habita praecipuum flumen culturae Americanae appellatur, cultura Occidentalis plerumque ex memoriis immigrantium Europaeorum Septentrionalium et Occidentalium.[10] Praeterea adsunt effectus culturae Africoamericanae.[12][13] Expansio ad occidentem Creoles et Acadianos[14] Ludovicianae et Hispanos meridioccidentis continentis accommodavit, et Americanos cum cultura Mexici arte conexit. Immigratio inusitate magna saeculis undevicensimo et vicensimo ab Europa Meridiana et Orientali varios mores et alia elementa culturae introduxit. Immigratio ex Asia, Africa, et America Australi etiam effectus habuit. Vel culturalis olla liquefactionis vel pluralistica acetariorum cratera, homines Civitatum Foederatarum distinctas culturae proprietates cogitatione celebrant et commutant.[10]
Praeter Civitates Foederatas proprias, Americani et homines originis Americanae in paene omnibus civitatibus orbis terrarum inveniri possunt. A tribus ad septem milliones Americanorum in civitatibus alienis habitare aestimantur, quandam diasporam Americanam componentes.[15][16][17]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.