From Wikipedia, the free encyclopedia
Acadia (Francice Acadie, ab Arcadia) fuit colonia Novae Franciae in America Septentrionali boreorientali sita, quae provincias maritimas, hodiernam Cenomannicam usque ad Flumen Kennebec, et partes Quebeci comprehendit.[1] Per multum saeculorum septimi decimi et duodevicensimi, Norridgewock in Flumine Kennebec et Castine in fine Fluminis Penobscot sitae fuerent meridianissimae Acadiae deductiones.[2][3] Definitio territorii a gubernatione Francico postulata ad terras spectat quae oram Atlantici, prope parallelos quadragensimum et quadragensimum sextum attingunt. Ad ultimum, territorium in colonias Britannicas divisum est quae provinciae Canadenses et civitates Americani factae sunt. Inter incolas Acadiae fuerunt socii Confoederationis Wabanakiensis et progenies immigrantium ex Francia, Acadiani recentius appellati. Haec communia inter se habitaverunt, unde maior civium Acadianorum pars Métis ('mixta') describitur.
Primum Acadiae caput, anno 1605 constitutum, fuit Portus Regalis, oppidum quod copiae Britannicae ex Virginia oppugnaverunt et incenderunt anno 1613, sed refectum est iuxta, ubi diuturnissimum Acadiae Francicae caput mansit donec Britannici Acadiam anno 1710 superarent.[4] Plus quam septuaginta quattuor annos fuerunt sex bella colonica, in quibus Anglici et deinde Britannici Acadiam capere conati sunt, quod per Bellum Regis Gulielmi anno 1689 coepit. Per haec bella, nonnulli Acadiani, cum nonnullis copiis Francicis ex Quebeco, Indi Confoederationis Wabanakiensis, et adeo sacerdotes Francici in colonias Novae Angliae secundum fines in Cenomannica constanter incurrebant. Quamquam Acadia rite victa est anno 1710 per Bellum Reginae Annae, hodiernum Novum Brunsvicum et multum Cenomannicae territorium contentum manebant. Hodiernae insulae Principis Eduardi et Capitis Britanniae Franciae a Britannia concessa sunt, Insula Sancti Ioannis et Insula Regalis iterum nominata. Wabanakiensibus sacerdotibusque Francicis devictis, terra hodiernae Cenomannicae ob Bellum Patris Rale Britannicis cecidit. Per Bellum Regis Georgii, Francia et Nova Francia Novam Scotiam continentalem reciperare strenue conati sunt. Post Bellum Patris Le Loutre hodiernum Novum Brunsvicum copiis Britannicis ceciderat. Ad ultimum, per Bellum Francorum et Indorum, insulae Sancti Ioannis et Regalis copiis Britannicis anno 1758 ceciderunt.
Nomen Acadia hodie adhibetur ad spectandas regiones Americae Septentrionalis quae per historiam cum terris, progeniebus, et aut vel cultura prioris regionis Francicae consociantur. Imprimis ad regiones provincinarum maritimarum quibus sunt stirpes, lingua, et cultura Francicae spectat, praecipue in Novo Brunsvico, Nova Scotia, Insulis Magdalenae, et Insula Principis Eduardi, etiam adeo in Cenomannica.[5] Nomen etiam ad diaspora Acadianum in Ludoviciana meridiana spectare uti potest, in regione Acadiana quoque appellata. Nomen Acadia ad culturam Francicam in omnibus harum regionum communiter spectat. Incolae Acadiae, et aliquando homines qui olim ibi habitaverunt eorumque progenies, Acadiani appellantur, Anglice post deductionem in Ludovicianam Cajuns.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.