Generis Armenorum occidio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Generis Armenorum occidio[1] fuit genocidium populi Armeniani inter primum bellum mundanum commissum, Neoturcis sodalicii Societatis pro Unitate et Progressu (Turcice İttihat ve Terakki) auctoribus, qui tum Imperium Ottomanicum regebant. Trucidationibus itineribusque Armenis necandis, quae imprimis annis 1915 et 1916 facta sunt, aestimationibus diversis inter 300 000[2] et 1 500 000[3] hominum interfecti sunt.

Parlamentum Europaeum anno 1987, deinde Conventus Parlamenti Consilii Europae factum generis Armenorum occidionis admisit.? Etiam Orhan Pamuk de hoc facinore scripsit.
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.