Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ferit Orhan Pamuk (natus Constantinopoli die 7 Iunii 1952) scriptor est Turcus anno 2006 Praemio Nobeliano laureatus. Alumnus est Collegii Robert, Universitatis Technicae Istanbulensis (ubi architecturae studuit), et Universitatis Istanbulensis.
Orhan Pamuk scriptor postmodernus a iudicibus litterarum generatim putatur. Magna sua celebritas apud Turcos flaccescit anno 2005 declarationum causa quarumdam in quibus Pamuk Imperium Ottomanicum genocidii in Armenia accusavit, at liberatus est sub opinione humanitaria ab Amnestia Internationalis et Consilio Europae. Opera sua in multis linguis reddita sunt.
Pamuk, qui iam anno 2005 Praemium pacis a librorum mercatoribus Germanicis tributum accepit, laureatus est Praemio Nobeliano 12 Octobris anno 2006. Primus Turcorum hoc praemium recepit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.