From Wikipedia, the free encyclopedia
Genu[1] (-us, n.) est regio anatomica inter femur et crus. Articulus genus, qui coniungit femur, tibiam, et fibulam, ab osse patella protegitur. Genus iunctura est maximus articulus corporis humani; typus eius est trocho-ginglymus, quia permittit flexionem et extensionem atque (in flexione sola) versuram.[2]
Deformationes anguli articuli genus non rara apparent: genu valgum, genu varum, genu recurvatum.
Genu est forabile per iniuriam acutam, arthritidem et arthrosem.
Genua non raro deformationes angulorum articulationum suarum cum derivationibus crurum notabilibus ostendunt. Saepe derivationes ad utrum latus, rarissime etiam erga dorsum, animadverti possunt. Derivatio cruris ad latus lateralem genu valgum[3], ad medialem genu varum vocatur.
In osteoarthritide genu, saepe una cum aliis articulis, frequenter affectum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.