From Wikipedia, the free encyclopedia
Ergastulum militare in Platea Sancti Ioannis (Theodisce: Kriegsgefangenenlager Johannesplatz) in tribu Ilversgehofen ad septentrionem Erfordiensem vergenti reperiebatur annis inter 1914 et 1916. Numerandum fuisse dicitur in castellis militum peregrinorum poenalibus maximis totius Germaniae tempore Primi belli pancosmici.
Quamquam Erfordia procul ab aciebus distabat, cui urbi detrimenta bomboplanis adhuc absentibus vix erant, partes maioris momenti praefectis in consiliis capiendis fuit. Hac in urbe autem officinae armorum fabriles ingentissimae Imperii Germanici inveniebantur. Aedificia publica in valetudinaria militaria redacta sunt et inauguratio novi sepulcreti ad Bindersleben anticipata est condicionibus vitae quotidianae acerbatis.
Platea Sancti Ioannis historiam bellicosam utique antea habuerat, cui addita est constructio primi caeliscalpii habitabilis Erfordiensis annis 1960. Namque phylaca militaris magna in zona inter vias Ammertalweg, Friedrich-Engels-Straße, Eislebener Straße, Magdeburger Allee tempore belli Germano-Francici regioni imposita erat. Annis inter 1914 et 1916 captivorum quindecim milia in castris laborabant e Russia, Francia, Anglia oriundi. Fortasse Erfordienses nonnulli victoriam belli Germano-Francici nolentes volentes cum victoria in bello recentiore parienda comparaverunt, propterea quod castra poenalia in eodem loco erant.
De historia militari circa plateam Sancti Ioannis tugurium unum solummodo testimonium directo perhibet quod in platea Postsportplatz situm est. Indici minus clariori nomen Lagerstraße (viae castrensis) sit, quo inde ab anno 1904 viam inter aulam Ilversgehofener Platz et angiportum Ammertalweg sitam nominarunt. Annis inter 1912 et 1950 via Ammertalweg ipsa nuncupabatur "Am Franzosenlager/Ad castra Francogallorum". Idem nomen nunc caupona quaedam portat cum muris vexillo Franciae ornatis. Intus in voratrina autem culina Thuringiensis offertur neque usquam usus antiquus verbis instructoriis clarificatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.