Rocheta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rocheta,[1] seu missile igneum[2] vel radius ignifer,[3][2] est missile, astronavis, vehiculum aërium, vel aliud vehiculum quod impetu e machina rochetica propellitur. Rocheta multo longius a terra nostra abscedere potest quam aeronavis vel aeroplanum quod non nisi per aera volare potest.

Rocheta propellitur secundum eam legem naturalem de actione et reactione virium quae ab Isaaco Newtono inventa est et hoc fere proponit: Cum a quodam corpore aliud corpus emittitur illud corpus contrariam in partem propellitur idque tanto vehementius quanto hoc corpus et pondere maius est et celerius emittitur. E rocheta parva corpuscula maxima velocitate retrorsum emittuntur ut ipsa rocheta vi contraria adeo propellatur ut e gravitationis campo terrae excedere possit.
Constructio
Plerisque rochetis constructio similis sunt cum:
- Systema propulsionis
- Gubernatio navigationis
- Onus utile
Physica
Aequatio rochetarum Ziolkovskiana

Die 10 Maii 1897 Konstantinus Ziolkovski invenit formulam generalem rochetarum
- , quo
- mutatio velocitatis rochetae
- impulsus (velocitas) systematis propulsionis rochetae
- massa initio
- massa fine
sint. Ita velocitatem rochetae maximalem calculari potest.
Historia
Rochetae historia in China coepit, cum monachus chiropterorum stercum pulvem incendiarium intra bambusoidearum tubas posuit. Anno 1232 tempore Dynastiae Song contra mongolicos vehicula aeria pulvere retropulsa adhibita sunt.
In Europa annis 1555 Conradus Haas Cibinii rochetas minores contabulationum duarum vel trium permisit. Alia descriptio rochetae contabulationum trium a Casimiro Simienowicz anno 1650 in opere suo Ars magna artilleriae pars prima facta est.
Anno 1926 Robertus Hutchings Goddard rocheta cum liquore retropulsa excogitavit.
Et Sergius Korolëv (1907 — 1966) et Wernherus von Braun (1912 — 1977) primum rochetas ad usum militarem excogitavit, tamen technica rochetarum emendaverunt.
- Bambusoideae
- Rochetae Conradi Haas duabus et tribus contabulationibus
- Casimir Simienowicz
Nexus interni
Unam legis e paginis de
disserentibus

Vehicula terrestria
- Autocinetum
- Autocurrus armatus
- Autocurrus sarcinarius
- Birota
- Birota automataria
- Carrus
- Chamulcus automatarius
- Cisium
- Ferrivia
- Currus electricus
- Currus tractorius
- Ferrivia elevata
- Ferrivia magnetica
- Ferrivia metropolitana
- Ferrivia subterranea
- Ferrivia suspensa
- Ferrivia vaporica
- Tramen
- Laophorium
- Nartae
- Taxiraeda
- Tractorium
- Trahea
Vehicula aquatica
Vide etiam: Portus
Vehicula aërialia
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
Vehicula spatialia
Notae
Nexus externi
Pinacotheca
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.