From Wikipedia, the free encyclopedia
Uganda[1] est civitas sui iuris in Africa Orientali sita, cuius caput est urbs Kampala.
Gestio
Populus
Commemoratio
Ex compluribus gentibus civitatis nomine Bantu constat, et divisa est in quattuor regna. Uganda a saeculo undevicensimo usque ad annum 1962 colonia Imperii Britannici fuit. Ab anno 1971 usque ad annum 1979, Idis Amin Dada fuit tyrannus civitatis. Populi Ugandae usque ad id tempus lingua Anglica palam utuntur, sed etiam linguis Africanis velut Luganda Lusogaque.
Uganda est una ex pauperrimis totius orbis terris. Morbus AIDS multis incolis fatalis erat. Plurimis in familiis parentes mortem iam obierunt, dum liberis eorum solis victui suo curandum est. Itaque multi parentes iam vivi liberos, quorum parentes iam mortui sunt ad familias suas adiunxerunt, ut eis caritatem, tectum, vestes, alimenta darent.
Temperationes, quae non rei publicae sunt (NGOs), familias iuvant, quae orbos orbasque in domos suas acceperunt. Duo ex iis sunt Bethesda International Uganda et Rejoice Outreach Uganda, quibus in oppido Jinja officia sunt, et quae temperationi Germanicae collaborant nomine Bulungi.
Ad ripas lacus Victoriae et lacus Alberti Uganda sita est; in lacum Victoriae Kagera flumen maximum fluit et Nilus ex eo exiens per lacum Alberti transit. Montes Lunae altissimi a lacu Alberti ad lacum Eduardi per confinium cum Re publica democratica Congensi extenti sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.