From Wikipedia, the free encyclopedia
Malavia[1] est civitas in Africa, cuius caput est urbs Lilongwe.
Gestio
Populus
Commemoratio
Malavia ab anno 1891 usque ad annum 1964 fuit colonia Imperii Britannici, pars protectoratus Britannici Mediae Africae. Die 1 Februarii 1963, Hastings Kamuzu Banda praeses ministrorum Nyasalandiae (ut tum Malavia vocabatur) nominatus est et die 6 Iulii 1964 libertatem a Britannia impetravit. Elisabetha II primo caput civitatis mansit, quae nunc Malavia nominatur. Die 6 Iulii 1966, Banda rem publicam proclamavit, atque ipse magistratum praesidis iniit. Dehinc dictator Malaviam rexit ad usque annum 1994, cum suffragium primum liberum habitum perdidisset. Die 21 Maii 1994, Bakili Muluzi eius successor magistratum iniit. Die 24 Maii 2004, Bingu wa Mutharika libere electus praeses Malavii factus est; qui autem die 5 Aprilis 2012 officio fungens mortuus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.