Locus thermalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Locus thermalis, brevius thermae appellatus,[1] est urbs seu mansio ad fontem calidum situs, aquas medicatas vel minerales producentem, ubi balnea, gymnasia, deversoria, nosocomia aedificantur quae omnia sub eadem appellatione thermarum comprehendi possunt. Tales urbes tam oblectationis quam salutis causa visitantur.


Vide etiam paginam discretivam: Thermae (discretiva).
Urbes thermales in variis civitatibus florent. Anglice spa vocantur (quod verbum e nomine vernaculo Spa urbis Belgicae Aquarum Spadanarum) deductum est), Francogallice ville d'eau ("urbs aquarum"), Theodisce Bad.
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.