Remove ads

Sextus Propertius[1] fuit poeta Romanus, natus inter annos fere 57 et 50 a.C.n., mortuus post 16 a.C.n. et ante 2 p.C.n.; de cuius vita nihil scimus, nisi quod in elegiis eius legendum sit.

Quick Facts
Wikidata Sextus Propertius
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Sextus Propertius: imago
Nativitas: 47 a.C.n.; Asisium
Obitus: 16 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Close

Propertius natus est, sicut vates commenticius carminis 4.1 proclamat, Asisii iuxta Mevaniam in Umbria.[2] Familia eius, cum pater mortuus esset, in gravem inopiam cecidit; namque, quoniam equestris gradus erat, tracta est in bellum civile Perusinum.[3]

Postquam primus liber elegiarum editus est, Propertius in Maecenatis sodalitatem acceptus est, ubi Horatium Vergiliumque, clarissimos Augusti aetatis poetas, cognovit. Propertius, quamvis Virgilium honorificis verbis prosequatur, magnum pondus in neotericorum poetica sibi vindicat (sicut Horatius).

Propertii opera in amore mollibusque thematibus nituntur, namque amor Cynthiae puellae maximas in eis partes habet. Ipse Propertius in libro primo elegiarum dixit: "Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Contactum nullis ante cupidinibus." Secundum Apuleium,[4] verum Cynthiae nomen fuit Hostia, id quod hodie philologi plerumque recusant.

De rebus post annum 16 a.C.n. gestis Propertius in carminibus nunquam cantat. Paullo post hunc annum mortem obiisse censetur, et pro certo ante 2 p.C.n., quo anno Ovidius in Remediis amoris Propertium iam mortuum refert.[5]

Remove ads

Libri elegiarum

Nihil a Propertio scriptum servatur nisi elegiae, in quattuor libros ordinatae, quorum primus circa annum 30 a.C.n. compositus est, e carminibus duobus et viginti confectus. Saepe titulo "Cynthia monobiblos" nuncupatur, quippe cuius carmina fere omnia de amore Propertii et Cynthiae tractant. Carmen 2.31 Porticum Danaidum ab Augusto sacratam describit, id quod sive anno 28 a.C.n. seu paullo postea accidit. Liber secundus carmina quinque et triginta comprehendit circa annum 25 composita: elegia enim 2.10 expeditionem Arabicam futuram refert, quae re vera eo anno suscepta est.

Liber tertius rebus annorum 24 et 23 adnuit, et interdum prioribus: elegia 3.11 ad Octaviani triumphum de Cleopatra anno 29 celebratum respicit. Hic enim liber ante annum 20 a.C.n. ut videtur confectus est. Elegiis 3.4 et 3.12 poëta de expeditione futura in Parthos canit, quae re vera annis 22 et 21 praeparabatur, sed anno 20 a.C.n., foedere concluso, abrogata est. Elegia 3.18 mortem M. Marcelli (Augusti nepotis) flet.

Libro quarto Propertius minus de amore sed interdum de rebus publicis et historicis cantat. Hic liber res anni 16 a.C.n. interdum refert, carmine 4.11 (Corneliae fletus) de P. Scipione eo anno consule, carmine 4.6 de Sycambris qui, nuper in clade Lolliana victores, eodem anno debellati sunt. Idem carmen pugnam Actiacam originemque Aedis Apollinis Palatini enarrat.

Remove ads

Fortuna

Editio princeps Sexti Properti carminum Venetiis prodit anno 1472.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads