Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius Rutilius Gallicus (natus circa 25, mortuus sive 91 sive 92) fuit senator Romanus Augusta Taurinorum oriundus. Per omnes gradus cursus honorum usque ad consulatum suffectum atque ultime (anno 89 utique, fortasse iam ab annis 85/86) ad praefecturam Urbis sub Flaviis pervenit. Unus e patronis poetae Papini Statii fuit, qui dis gratias agens Soteria Rutili Gallici[1] composuit sive anno 89 sive 90, postquam e gravi morbo praefectus convaluit. E testimonio Statii Rutilius non tantum forensi eloquentia praeditus erat sed etiam carmina et versus temptaverat[2].
Plures inscriptiones[3] ad Gaium Rutilium Gallicum pertinentes Augustae Taurinorum repertae sunt, quae fuit colonia ab Augusto condita. Ex una earum nomen uxoris sub Vespasiano accepimus : Minicia Paetina. Ita Rutilius civis Romanus in tribu Stellatina erat. Utrum homo novus fuerit an iam pater magistratus curules exercuerit dubium est. Tria nomina Quintus Iulius Cordinus ante Vespasianum imperatorem non leguntur : itaque illa per adoptionem sibi assumpsisse creditur. E quo tempore nominatur Quintus Iulius Cordinus Rutilius Gallicus.
Cursum honorum Rutili Gallici novimus cum carmine Statii, tum etiam per stelam Ephesi anno 1913 repertam et circa annum 70 inscriptam[4] :
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.