From Wikipedia, the free encyclopedia
Asia provincia Romana circa 130 a.C.n. facta est, postquam Attales III regnum suum (Pergamenum regnum) Romano populo testamento reliquit (133 a.C.n.) atque bellum cum Aristonico confectum est (129 a.C.n.) : ab illo tempore promagistratus ad provinciam administrandam quotannis mittebantur qui paene omnes proconsules dicebantur. Caput provinciae non Pergamum sed Ephesus fuit. Perdives erat illa provincia : itaque hic honos sub Caesaribus velut fastigium senatorii cursus honorum erat. Attamen primo saeculo a.C.n. res difficilior erat : provincia enim tum avaritia publicanorum societatum tum bello Mitrhridatico saepe vastata est, ne de bellis civilibus loquar. Hi inter alios Asiam rexerunt:
Trebonio necato et Dolabella victo, provincia in dicionem Bruti Cassique venit (43 a.C.n.). Post Philippensem pugnam Marcus Antonius provinciam reciperavit ordinavitque (41 a.C.n.).
Hi legati pro praetore potius quam proconsules fuere :
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.