From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Apponius Saturninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.
Patria eius Baetica, pater Marcus Apponius Saturninus erat. Anno 57 ad usque 66 aut diutius frater Arvalis, consul suffectus Nerone regnante, sed incerto anno erat. Anno 68/69 legatus Augusti pro praetore Moesiae factus est, ubi ob victos Roxolanos ornamenta triumphalia ab Othone imperatore accepit[1]. Bello civili Vitellio primo favebat, deinde ad Vespasianum transiit[2]. De ea re cum Lucio Tettio Iuliano legato Legionis VII Claudiae acriter iurgabat atque eum etiam necare in animo habebat. Fuit proconsul Asiae vel Nerone imperatore vel post annum 73[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.