urbs Germaniae From Wikipedia, the free encyclopedia
Bonna (Germanice: Bonn) post secundum bellum mundanum de facto vel provisorium ut dicitur caput Germaniae fuit in occidentali parte Germaniae in terra foederali Rhenania Septentrionali-Vestfalia sita. Anno 2004 Bonna habebat circa ter centena milia (313 605) incolarum. Bonnae sunt nonnulla aedificia Consociationis Nationum et etiam nonnullae administrationes foederales exempli gratia administratio valetudinaria quamquam sedes regiminis Germaniae Berolinum, quod semper caput officiale erat, mota est.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Castenicae in parte urbis est societas "Haribo", quae ursas cummineas esculentas fabricat.
Bonna in meridiana parte provinciae Coloniensis sita est regione Rhenana-Siegiensi circumdata cuius caput municipium Siegburgum est.
circiter anno 30 p. C. n.: Tiberio imperatore, castra Bonnensia condita sunt.
usque ad annum 69/70: legio I Germanica ibi collocata erat.
usque ad annum 83: legio XXI rapax ibi collocata erat.
usque ad annum circiter 400: Usque ad finem imperii Romani Bonnae legio Minerva pia fidelis collocata erat.
Ubi angulus inter ortum solis et meridiem spectans Romanorum castrorum fuit ibi nunc domus studentium collegii vel corporis "Alamannorum" est ab anno 1844. In hoc angulo, hi Alamanni opus caelatum vallo inserebant, quod inscribitur "Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus."
"Vulpes" novi socii studentium collegiorum vel studentium corporum in Germania nuncupantur.
Bonnae leuca museorum ut dicitur est. Ibi musea sunt:
Dies festi sunt exempli gratia quotannis mense Maio dies Rheni inflammati vulgo Rhein in Flammen et mense Iulio dies artium Rheni vulgo Rheinkultur. Praterea quotannis mensibus Aprilis usque ad Octobrem tertio quoque mensium die Saturni negotium tabernarum habetur in Rheni campis.
Praeterea secundo quoque die Saturni Solisque mensis Septembris paganalia in vico vulgo Pützchen appellato habentur. Pützchen in falsa ut dicitur ripa Rheni est.
In museo Arithmeum machinae computatoriae veterae propalam collocantur.
Stationes ferriviariae sunt:
Aeroportus Coloniensis Bonnensis 15 kiliometris ad septentrionalem et occidentalem partem Bonnae spectat.
Collegium Leoninum usque ad annum 1999 schola pastorum catholicorum erat, nunc deversorium est. Ibi etiam senectudinarium nomine NOVA VITA est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.