Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lucius Neratius Priscus (nescimus, quo anno natus sit, mortuus post annum 133 est) iuris consultus et senator Romanus primo et secundo saeculo erat. Patria eius Saepinum in Samnio erat.
Neratius Priscus circa annos 88 et 90 praetor et anno 97 consul suffectus creatus est. Tum annis 98-100 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris et deinde (annis 103 ad usque 106) Pannoniae, quae eo tempore in Pannoniam Inferiorem et Pannoniam Superiorem divisa est. Praeterea consiliarius Traiani imperatoris erat, qui aliquando eum successorem facere in animo habuit[1]. Post annum 133 mortuus est.
Cum Publio Iuventio Celso Tito Aufidio Hoenio Severiano scholam iuris rexit. Ut collega non leges interpretavit, sed de causis disputavit. In iurisprudentia semper certitudinem iuris petebat. Itaque origines iuris investigandas non esse credidit[2].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.