Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Didius Salvius Iulianus Severus (natus vel 30 Ianuarii 133 vel 2 Februarii 137; mortuus 193) fuit imperator Romanus a die 28 Martii 193 usque ad diem 1 Iunii eiusdem anni.
Pater eius Quintus Petronius Didius Severus senator, mater Aemilia Clara ex Africa oriunda atque necessaria Lucii Octavii Cornelii Publii Salvii Iuliani Aemiliani fuit, iuris consulti clari.
Didius Iulianus decemvir litibus iudicandis, tribunus legionis, quaestor circa annum 157, aedilis curulis candidatus principis circa annum 162, praetor candidatus principis circa annum 164, legatus proconsulis provinciae Achaeae anno 166, tum proconsulis Africae, deinde legatus Legionis XXII Primigeniae annis 170-171, deinde legatus Augusti pro praetore Belgicae annis 172-175, consul suffectus anno 175, legatus Augusti pro praetore Dalmatiae 176, legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris annis 180-185, praefectus alimentorum, legatus Augusti pro praetore Bithyniae et Ponti, denique circa annos 189 - 190 proconsul Africae[1]
Imperium per emptionem a praetorianiis, qui priorem Pertinacem interfecerant, cepit, e quo eventu incitatum est Bellum Civile Romanum 193-197. Iuliano expulso supplicium capitale Septimius Severus, subsequens imperator, dedit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.