Historia Romana (Dio)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Romana est Latinum opus a Cassio Dione, senatore Romano e Bithynia oriundo, de rebus gestis Romanorum Graece conscriptum, quae ab adventu Aeneae in Italiam usque ad annum 229 evenerunt. Historiae Dionis libri 36-60 integri vel paene integri servati sunt (praeter quod libri 55 et 57 et 69 lacunas satis amplas praebent). Aliorum librorum tantum fragmenta habemus, nisi quod pars tamen librorum 79 et 80 servata est. Ad libros a primo ad tricesimum quintum sunt notae tres series fragmentorum tempore Constantini Porphyrogeniti decimo saeculo collectae :
- Fragmenta Valesiana vel Peiresciana de vitiis et virtutibus
- Fragmenta Ursiniana de legationibus
- Excerpta Vaticana de sententiis
Librorum 61-80 lacunas epitome monachi Iohannis Xiphilini undecimo saeculo facta supplere potest.
Quid sibi proposuerit Dio Cassius
Primo bella civilia suae aetatis quae caedem imperatoris Commodi secuta sunt tantum narrare volebat. Mox adprobatione Septimi Severi et Fortuna in somnio se adlocuta confirmatus circa 200 omnem historiam Romanam ab originibus ad suam aetatem Graece narrare constituit et illi magno operi triginta annos vitae suae dedit. Ordinem chronologicum sequebatur et per nomina consulum annos distinguebat. Ita cives Romanos Graece loquentes res gestas novae patriae velut docebat. Alii tamen ante eum res gestas Romanorum graece iam rettulerant: Dionysius Halicarnassensis ab originibus quibus multam operam dedit usque ad primum bellum Punicum, Polybius quae secuta sunt usque ad tertium bellum Punicum, Appianus usque ad Aegyptum in provinciam Romanam redactam pervenit sed potius bellorum monographias per gentes digestas composuit, item Plutarchus vitas illustrium virorum potius quam historiam scripsit : quae opera tamen fortasse causa fuerunt cur Xiphilinus in Epitome triginta quinque primos libros Historiae Romanae omiserit atque a temporibus Pompei et Caesaris coeperit.
Per historiam suam Dio maxime diligens fuit in institutorum mutationibus et ominibus aliisque signis a deis mortalibus missis referendis. Item de rebus gestis quibus ipse interfuit accuratius scripturum pollicebatur.
De fide historica si plura cupis scire, vide : Dio Cassius
De editionibus et versionibus

Primae editiones
- Anno 1548 demum prodiit editio princeps Historiae Romanae[1] a Roberto Stephano typis regiis Parisiis excusa. Libros integros vel paene integros (XXXVI-LX) ex uno manuscripto quinti decimi saeculi[2] ductos comprehendebat. Quarto post anno (1551) idem typographus editionem principem Epitomae monachi Byzantini Iohannis Xiphilini quae a libro XXVI tantummodo et ipsa inchoabat sed summarium multorum librorum perditorum praebebat[3].
- Anno 1558 philologus Guilielmus Xylander illos libros Basileae Latine convertit atque annotationibus instruxit, addita versione Latina Xiphilini a Gulielmo Blanco Albiensi curata[4].
- Anno 1582 Fulvius Ursinus[5] Excerpta de legationibus Romae publicavit, quae Cassii Dionis Romaïcon fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
- Anno 1591 Henricus Stephanus, filius Roberti, editionem Graecolatinam cum interpretatione Xylandri curavit[6] : correctiones quidem proposuit sed nec novum manuscriptum adhibuit nec fragmenta Ursiniana coniunxit.
- Anno 1592 tandem Iohannes Leunclavius fragmenta Ursiniana simul cum libris integris publicavit et adnotationes suas addidit (Francofurti, 1592[7], secunda editio Hanoviae, 1606[8]).
- Anno 1634 Henricus Valesius colllectaneum de Virtutibus et Vitiis[9] in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta Historiae Romanae divulgans[10].
- Angelus Mai collectaneum adhuc ineditum, de sententiis inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in codice rescripto Bibliothecae Vaticanae[11] invenit atque anno 1827 publicavit (hodie pergamenum tam corruptum est ut legi non iam possit) ; quo publicato nova fragmenta Historiae Romanae ad notitiam eruditorum perlata sunt
Editiones hodie in usu
- O. Veh, interpr., Cassius Dio: Römische Geschichte. 5 voll. Dusseldorpii: Artemis & Winkler, 2007. ISBN 978-3-538-03103-6
- In Collectione des Universités de France optima editio variis auctoribus curata, cum apparatu critico, versione Francogallica et locupletissima adnotatione ab anno 1991 in lucem prodit. Hodie (anno 2018) praesto sunt libri 36-42 et 45-51 et 53. Recensio critica 36/37 Recensio critica 47
- Interim paulo obsoletiorem sed commodam editionem novem voluminibus digestam apud Loeb Classical Library inveneris, versione Anglica ab Ernesto Cary curata praeditam. Libris deperditis non solum fragmenta in collectaneis Byzantinis servata et compendium Iohannis Xiphilini sed etiam loci Zonarae et Iohannis Tzetzes qui e Dione sumpti credebantur substituti sunt.
Notae
Nexus externi
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.