Commodus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Commodus

Marcus Aurelius Commodus Antoninus fuit Imperator Romanus ab anno 180 ad 192. Natus die 31 Augusti 161, mortuus die 31 Decembris 192, Commodus in numero pessimorum principum habetur. Regnum eius fuit finis temporum "quinque bonorum principum" qui domo Antoninorum orti erant. Filius popularis erat Marci Aurelii (quamquam ferunt non fuisse filium eius sed cuiusdam gladiatoris, qui cubuerit cum uxore).

Quick Facts
Commodus
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Commodus: imago
Nativitas: 31 Augusti 161; Lanuvium
Obitus: 31 Decembris 192; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Lucius Aelius Aurelius Commodus

Familia

Genitores: Marcus Aurelius; Annia Galeria Faustina Minor
Coniunx: Bruttia Crispina
Familia: Nerva–Antonine dynasty

Memoria

Close

Vita ante imperium

Commodus 12 Octobris anni 166 Caesar factus est[1]. 20 Ianuarii 175 in collegiis sacerdotum cooptatus est et 19 Maii eiusdem anni cum patre in Germaniam profectus est. 7 Iulii togam virilem accepit et princeps iuventutis nominatus est. Annis 175/176 patrem in orientem sequebatur et 7 Augusti vel 8 Augusti Mileti fuit. Autumno 176 mysteriis Eleusinis imbutus est. 23 Decembris de Germanis et Sarmatis cum patre triumphavit. Ante 17 Iunii 177 Augustus proclamatus una cum patre regnabat. Ante 3 Augusti anni 178 Bruttiam Crispinam, filiam Lucii Fulvii Rustici Gaii Bruttii Praesentis, consulis annorum 153 et 180, in matrimonium duxit, ex qua liberos non habuit. Post 3 Decembris 178 in Germaniam profectus est bellumque cum patre contra Germanos gessit[2].

Imperator

Commodus patre 17 Martii 180 mortuo prospere accessit ad regnum populo Romano ovante, quoniam iuventus eius Romae pro augurio felici habebatur. Bellum Germanicum sine victoria finivit atque 22 Octobris de Germanis triumphavit. Anno 181 vel 182 Anna Aurelia Galeria Lucilla, filia Marci Aurelii imperatoris cum aliis coniurationis accusata supplicio affecta est. 27 Novembris 181 Commodus Quinquennalia celebravit. Anno 185 Tigidium Perennem, praefectum praetorio potentem, morte affecit. Commodus expeditionem Sarmaticam coepit et anno sequenti Bellum desertorum. 27 Novembris 186 Commodus primo Decennalia celebrat, iterum 17 Martii 190. Initio anni 187 Maternus frustra coniurationem fecit. Anno 188 Commodus in expeditionem Germanicam III profectus est. Anno 189 Marcus Aurelius Cleander, praefectus praetorio coniurationis accusatus et necatus est. Commodus ipse qui mense Octobri 192 Romam ut Coloniam Commodianam iterum condidit, 31 Decembris eiusdem anni interfectus est.

Fontes de vita et principatu Commodi

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.