Nazismus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Nazismus

Nazismus, pleno nomine Socialismus Nationalis (Theodisce Nationalsozialismus), praecipue appellatur ideologia quam Factio operaria socialistarum nationalium Germanica citavit annis ab 1919 ad 1944 in Germania.[1][2][3][4][5][6][7][8] Nazismus fuit versio specialis fascismi,[9] ubi:

  • "Phyle Nordica" humana vel "Aria" putata est superior omnibus aliis et Germani pro Ariis habebantur[10]
  • Omnis historia Europaea concepta est sicut certamina et concertationes inter phyles, nationes, et gentes. Nationales socialistae contendebant Germaniae necessarium ad supervivendum esse ut creet in Europa "ordinem novum" et imperium magnum, ita Germania allis cum nationibus aemularetur de rebus politicis oeconomicis militaribus.[11],
  • Debilitas et degeneratio effecta sunt propter connubia interphyletica et fragmentationem phylis Nordicae.
Thumb
Svastica, insigne Nazismi.
Thumb
Arii secundum hanc tabulam Germanicam saeculo undevicensimo pictam in Europa Media habitant in regione in tabula colore caeruleo designata.
Thumb
Adolfus Hitler decennio tertio saeculi vicensimi ineunte.
Thumb
Alfredus Rosenberg, qui philosophiam Nazisticam principaliter elaboravit, specialiter de phyletismo, anti-Semistismo, artibus bellis, Christianitate positiva, Lebensraum ('spatio vivendi'), et abrogatione foederum quae primum bellum mundanum composuerunt.
Thumb
A laeva ad dextram: Adolphus Hitler, dux; Hermannnus Göring; Iosephus Goebbels, minister propagandorum; Rudolphus Hess.
Thumb
Nazistae cum sodalibus Factionis Populi Nationalis Germanae, partium reactionariarum et monarchisticarum, per eorum societatem in Fronte Harzburgeni ab 1931 ad 1932.

Fautores huius ideologiae se ipsos Socialistas Nationales appellabant, cum ab aliis brevius et plerumque contemptim Nazii appellarentur.

Programma factionis

Adolfus Hitler 24 Februarii 1920 Monachii factionis programma nuntiavit in cella braxariana aulica vulgo Hofbräukeller. Programma constabat 25 postulationibus vel "punctis".[12] Eodem die Deutsche Arbeiterpartei vel "Operariorum factio Germanica" novum nomen accepit, quod erat "Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei", quod est "Nationalo-socialistica operariorum factio Germanica".

Antisemitismus est pars programmatis, sic:

"Postulatio 4: Nullus potest esse civis nisi socius popularis. Nullus esse potest socius popularis nisi sanguinis Germanici cum confessionis religiosae ratio non habenda est. Ergo nullus Iudaeus potest esse socius popularis."

"Postulatio 24: Postulamus libertatem omnibus confessionibus religiosis quae sunt in civitate dum ipsius statum in periculum non adducant vel sensum moralem et honestum phylis Germanicae non violent.

Factio ipsa ex christianitate positiva agit sed se in rebus confessionalibus particulari confessioni non adiungat. Pugnat in iudaeo-materialisticum spiritum intra et extra nos et pro certo habet nostri populi valetudinem stabiliter ex interiore parte restitui non posse nisi principio quod est

Publica utilitas privatae anteferenda."

Placita factionis Nazisticae Germanicae

Placita et res gestae factionis Nazisticae annis 1919-1945 in Germania erant:

  • quae ad res oeconomicas et sociales attinent: ex una parte dominium privatum servabatur, ex altera parte nazistis regnantibus omnis oeconomia nationalis dirigebatur ad bellum gerendum. Et systema sociale rei publicae Vimarianae et argentariae grosso modo non abolebantur.
  • quae ad nationalismum: pan-Germanismus, postulatio novarum terrarum pro expansione populi Germanici (Lebensraum, "spatium vivendi"), abrogatio foederum sancitorum Versaliis et Saint-Germain-en-Laye, creatio exercitus nationalis. In libro cuius titutlus est "Mein Kampf" Hitler scripsit Germanis illum vivendi spatium in Europa orientali capiendum esse.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.