Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nox stellans est pictura olearia in textili facta a Vincentio van Gogh, pictore postimpressionistico Nederlandico. Quae, mense Iunio 1889 picta, prospectum depingit ex artificis orientali conclavis fenestra apud valetudinarium psychiatricum Sancti Regimii Provinciali in Comitatu Provinciae paulo ante solis ortum, vico commenticio addito.[1][2] Hoc opus in perpetua Musei Artis Modernae collectione Novi Eboraci ex 1941 conservatur, per legatum Lillie P. Bliss acceptum. Tabula, inter maxima pictoris opera saepe censum,[3] est una e tabulis in historia culturae Occidentalis quae latissime agnoscuntur.[4][5]
Post debilitatem diei 23 Decembris 1888, e qua mutilatio suae auriculae laevae consecuta est,[6][7] van Gogh in asylum insanorum apud Sanctum Paulum Mausole die 8 Maii 1889 sponte intravit.[8][9] Quod valetudinarium, antehac monasterium Christianum, hominibus divitibus indulgebat, et minus quam semiplenum erat cum van Gogh adveniret,[10] ut ipse non solum cubiculum in tabulario secundo, sed etiam conclave in tabulario primo, ad officinam pingendi adhibendum, possideret.[11]
Van Gogh in asylo commorante, fructus artis quos Arelate in urbe coeperat pergebant.[12] Hoc tempore nonnulla ex eius operibus notissimis produxit, inter quae Irides e Maio 1889, nunc in Museo J. Paul Getty, et Imago sui caerulea e Septembri 1889, nunc in Museo Orsay. Nox stellans facta erat ante 18 Iunii fere, diem cum litteras Theodoro fratri scripsit ut renuntiaret se novum opus caeli stellantis confecisse.[1][13][14]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.