propensio sexualis mulieris quae rem veneream in mulieres et viri qui eam rem in viros appetet From Wikipedia, the free encyclopedia
Homosexualitas[1] sive homophylophilia[2] est sui sexus generis vel amor vel mores romantici sexualesque, rem veneriam masculinam in masculos, aut muliebrem in mulieres appetentes. Hoc ingenium sexuale est "exemplar permanens vel inclinatio ad experiendam sexualem, adfectionalem, vel romanticam vim attrahendi," praecipue vel solum ex hominibus eiusdem sexus; notio "etiam ad hominis iudicium identitatis privatae socialisque in illis attractionibus conditum refert, in moribus quoque qui illos exprimant, et in societate communitatis aliorum qui illos communicent."[3][4]
Per aevos alii aliter rem definiverunt, sed Occidentali nostrae aetatis cultu civili non tantum ad ipsa acta erotica spectat, sed etiam igitur ad amantium sibi caritatem.
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Bisexualitasque heterosexualitas, homosexualitas sub categoriae orientationis sexualis intra heterosexualemque homosexualemque continuum est. Sciscitatores adhuc nesciunt quid causa orientationis sexualis correcta, sed theoriam creant multiplice genetica, hormonale, environnementale, intra geneticam causari, nonque ut decisionem consideratur. Etsi non sunt multae theoriae argumenta bona quid causa orientationis sexualis diversae est, tamen biologica sciscitatores explanatione uti malunt. Non est argumentum substantivum quod eventum adolescens mane ratio suggerit est et alii homines credant moremve activitatem homosexualem, annormalem, barbaram, abominabilem esse. Investigatio scientifica hominibus demonstrat variationem normalemque specialemque in homine sexualitate esse nonque consecutionem noxiam anima vel effecto psychologico noxio habet. Sunt argumenta inutiles ut attractionem alicuius mutaret enim orientatio sexualis non mutanda est.
Adiectivum gay vocabulum nobilissimum viris homosexualibus[5] utendum est, sed vocabulum gay quoque homosexualibus mulieribus vocare utitur seu aliquis relatione sexuale vel romantica est. Investigatores difficile concludunt utrum aliquis se ut gay identificat an non quia multi homines perceptionem diversam habent et non eadem sententiam sicut alios habent,[6][7] praeterea unusquisque se aperte non identificare potest nam eos discriminationi grava sicut homophobiamque heterosexismum ductabit. Insuper, mos homosexualis quoque documentus est velut multa genera quae humanus non sunt, multi mores homosexuales in regnis animali inventi sunt. Post finem saeculi XX, motus globalis ad libertatem et aequalitatem erga homines homosexuales exstitit, inter quas introductio legum contra discriminationem ut pueros homosexualibus in schola protegeret, leges contra discriminationem, ad parandam facultatem in re militari militandi accessu sanitatis, ad paranda facultate adoptandi et parentis, atque aequalitas matrimonii institutio.[8]
Homosexualis est vocabulum quod Carolus-Maria Kertbeny anno 1869 pepigit, in libello qui leges contra acta venerea in suum sexum abrogandos esse consulebat, qui libellus non tantum verbum illud nobis dedit, sed etiam docuit homosexualitatem esse rem innatam, quae non tantum ad actus sed etiam ad indolem pertinet, quae notio illo tempore nova erat, hodie autem praevalet. Verbum autem homosexualis a nonnullis Latinistis evitandum esse habetur, cum quod radicem Graecam cum Latinam mixobarbare commiscit, tum quod secundum usum solitum linguarum classicarum significare debeat 'eiusdem sexus', sine ullo sensu venereo. Vocabulum homophylophilia praeferunt. Vocabulum homosexualitas autem nihilominus est frequentissimum, praesertim in conloquiis Latinis, eo quod paene intergentium linguis vernaculis sit.[9]
Ab homosexualitate distinguenda sunt:
Docti qui de homosexualitate disserent tria genera seu categorias esse dicunt:
In homosexualitate et sexuali et aevali, alter est "activus," alter "passivus." Inter mares, passivus saepe semen activi accipere debet, vel irrumatus vel pedicatus. Sunt qui credant voluptatem activi voluptati passivi praevalere saepe haberi, sed hoc non semper est.
Nonnulli sociologi credunt quartum genus exstare, secundum ordinem civilem nempe, sed multi credunt hoc ab tribus iam expositis distingui non posse.
Quocumque cultu civili homosexualitatis genus unum invalere solet, sed alia genera saepissime etiam simul exstant. Exempli gratia, complures Romani apud se mores Graecos imitabantur, et ab alia parte, Alexander ipse Magnus qui Hellenismum per orbem disseminavit, amantem coaevum diligebat.
Antiquitate homosexualitas et bisexualitas fuerunt communie? mos et usitatus apud Gallos, Graecos, Romanos, Amerindicos (praesertim in Mexico, Brasilia et Civitatibus Foederatis Americae hodiernis), Melanesienses, Polynesienses, Iaponenses, ac ceteros Asiae populos. Biologicas causas habet in hominibus aliisque animalibus, sic probabile est quandoquidem ea antiquitus in hominum cultura inveniatur.
In Europa per medium aevum, ecclesia Christiana ei inimica potestatem adquirente, homosexualitas late clausa? est et peccatum esse dicta.
Saeculo vicesimo ut primum nonnullis homosexualitas velut identitas in homine haerens ita visa est ut "communitates homosexualium" deinde creaverint, et communitates aliae eorum qui homines eiusdem sexus cupiverint.
Die 17 Maii anno 1990, Ordo mundi sanitarius homosexualitatem ab indice morborum mentis (ICD-10) amovit.
Inter cultus hodiernos, permultae opiniones sunt de homosexualitate. Cultus Abrahamici, inter quos praecipuus christianus catholicus saepe eam peccatum vocant.
Tempore medii aevi, extrema poena erat poena capitis, nempe sodomitici actus, absoluta est in Europa circa annum 1800, primo in Austria et Francia. In Bavaria anno 1813, omnes tales poenae absolutae sunt. Multis gubernationibus hoc tempore placuit poena incarcerationis.
Maxima persecutio fiebat in Germania annis 1933–1945 tempore regiminis factionis NSDAP. In Germania, haec leges reformabantur circa annum 1970, et poenae finiebantur anno 1994, sicut in aliis terris Europaeanis.
In Europa hodierno tempore, poenae fiunt in casibus actuum sexualium cum pueris, alioquin non.
Index nationum ubi vir viro, mulier mulieri nubere potest: Africa Australis, Argentina, Belgica, Brasilia, Britanniarum Regnum (Anglia, Cambria et Scotia), Canada, Civitates Foederatae Americae, Columbia, Dania, Finnia, Francia, Germania, Hibernia, Hispania, Islandia, Portugallia, Luxemburgum, Norvegia, Nederlandia, Nova Zelandia, Slovenia, Suecia, Uraquaria.
Multae civitates quae matrimonium aequum non(dum) admittunt leges approbaverunt quae duobus hominibus eiusdem sexus permitterent vinculum legale contrahere quod eosdem effectus ac connubium vel nonnullos illorum effectus haberet.
Eiusmodi matrimonia Romae inlicita - sed matrominium per se fuit iuris privati, non publici - imperatorum quidam pessimus vel pessimi viris nupsit vel nupserunt. Cornelius Tacitus sic nuptias Neronis descripsit:
Festive et eleganter Martialis:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.