Bacua
urbs From Wikipedia, the free encyclopedia
Bacua[1][2] (Atropatenice: Bakı) est caput et maxima urbs Atropatenae. Litore australi paeninsulae Abşeron situs est. Incolarum 2 122 300 (secundum censum anni 2012) urbem habitant; tamen circa 3 milliones, qui propter homines fugitivos regionem urbanam habitant.
Res apud Vicidata repertae:

Civitas: Atropatene
Locus:
Numerus incolarum: 2 300 500
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Bakı
Locus:
Numerus incolarum: 2 300 500
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Bakı
Gestio
Geographia
Superficies: 2 140 chiliometrum quadratum
Clima

Urbi Bacuae est clima semiaridum frigidum per enumerationem Köppen–Geiger, omnium Atropatenae partium aridissimum; aestate non valde calida sed tepida, hieme admodum frigida atque rarius humida, ventis fortibus per annum totum flantibus; temperatura aëris media mense Februario 5° atque mense Iulio 26°, minima inter 2° et 23°, maxima inter 6° et 31°; pluviis mense Iulio ad 2 mm tantum, mense Novembri 30 mm, anno toto aegre ad 210 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 49, nivosis 10 incidentibus; horis solis fulgentis mense Februario 89, mense Iulio 313, per annum totum 2 207 repertis.[3]
Incolae notabiles
- Leo Landau, physicus Sovieticus (1908–1968)
- Mstislaus Rostropowicz, psaltes violoncelli ac syntonarius (dux orchestrae) (1927–2007)
- Garri Kasparov, scaccorum lusor (1963)
- Vüqar Həşimov, scaccorum lusor (1986–2014)
Universitates
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.