Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Florida est civitas in meridiana(en) Civitatum Foederatarum Americae regione sita, quae Sinum Mexici ad occidentem, Alabamam ad septentriones et occidentem, Georgiam ad septentriones, Insulas Bahamenses ad orientem, et Fretum Floridae et Cubam ad meridiem versus attingit.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Caput est Tallahassia; urbs maxima, Iacsoniapolis.
Antequam Europaei(en) advenerunt, Indi Americani variorum gregum terras Floridenses habitabant. Florida a Ioanne Pontio de Leon (ca. 1460–1521) rite inventa est, qui anno 1513, fontem iuventutis petens, Floridam septentrionalem exploravit. Die 27 Martii, terram primo videbat, quam die 2 Aprilis Floridam nominavit. Hispani primum vicum in Florida constituerunt anno 1521, sed ab Indis mox expulsi sunt. Pamphilus Narvaëzius tunc coloniam in Florida deduxit, sed eius expeditio quoque deliquit.
Florida annis ab 1860 ad 1865, pars Civitatum Confoederatarum Americae erat.
Ronaldus DeSantis gubernator die 6 Novembris 2018 electus est; inauguratus est die 4 Ianuarii 2019.
Florida est paeninsula et terra plana, cui non sunt montes alti, sed sunt multae lacunae et insulae.
Canaverali Insulae, Nationalis Aeronautica Spatialisque Administratio (NASA) ad lunam astronautas misit. Complures homines Mundum Disneyanum Orlandae? quotannis invisunt. In litoribus, homines in undis natant; litora nocte visa pulchra habentur.
Anno 2000, quinquaginta centum milia hominum Floridam habitabant. Spissitudine incolarum Florida est quarta in Civitatibus Foederatis Americae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.