Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Coloratum[1][2] (vulgo Colorado; ab indigenis pronuntiatum [ˌkɒləˈrɑdoʊ] vel, praesertim ab aliis, [ˌkɒləˈrædoʊ][3]) est civitas inter Montes Saxosos in Foederatis Americae Civitatibus, cuius census pars anno 2007 existimavit incolarum numerum circiter 4 861 515, 13.03 centesimas partes plus quam in censu anni 2000. Coloratum quoque pars esse regionum Americarum australis occidentisque considerari potest. Caput et maxima civitatis urbs est Denverium.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Regio nunc Civitas Colorati appellata plus quam tredecim milia annorum ab Indis Americanis incolabatur. Situs Lindenmeier in Comitatu Larimer res antiquas circiter ab 11 200 a.C.n. usque ad 3000 a.C.n. factas continet. Gens Anasazi valles mesasque Planitiei Coloratensis incoluit (apud Americanos, elevata super circumiectis locis planities nominatur mesa, verbum deductum a mensa). Gens Uta in vallibus Montium Saxosorum Australium occidentaliumque habitavit. Gentes Arapaho Cheyenneque ad venandum in Planitiem Altam migraverunt.
Anno 1803 Civitates Foederatae Americae per Emptionem Ludovicianam orientalem Montium Saxosorum partem de Francia coemerunt. Hispani autem crediderunt se possidere hos fines, qui iacuerunt in ingenti regione circa Sanctam Fidem Novi Mexici, suam coloniam. Civitates Foederatae, ab Hispanis dissentientes, Februario ineunte anni 1806, miserunt in hanc regionem exploratorem Zebulon Pike, quem autem equitatus Hispanicus in Valle Sancti Ludovici cito cepit; Hispani, cum eum Chihuahuam duxerant, Iulio ineunte a Mexico expulerunt.
Foedere Adams-Onís anno 1819 facto Foederatae Americae Civitates omnem terram australem occidentemque Arkansae concessit. Mexicum tandem ab Hispania liberatum est, sed post Bellum Mexicum-Americanum, foedere Guadalupe Hidalgo anno 1848 facto, Civitatibus tamen Foederatis provincias septentrionales rursus concessit. Haec regio, cuius pars Coloratum futurum sit, est omnis divisa in quattuor partes: territoria Novum Mexicum atque Utam anno 1850, et territoria Cansiam atque Nebrascam anno 1854.
Plurimi agripetae vel coloni, euntes ad civitates occidentes, praesertim Oregoniam, Deseretum, Californiam, vitaverunt Montes Saxosos salebrosos altosque, atque secuti sunt Platte Flumen Septentrionale et Sweetwater Flumen per locum nunc Vyomina nominatum, ut in terram praeter Montes Saxosos advenirent.
Anno 1851 die 9 Aprilis primum oppidum Coloratense, Sanctus Ludovicus (tum in Territorio Novi Mexici, sed nunc Colorati) ab agripetis Hispanicis (e Taose in Novum Mexicum advenientes) conditus est. Auro apud Platte Fluminis ripas in Kansia mense Iulio anni 1858 invento, Pikes Montem Decursum Pro Auro concitatus est. Stragibus vel farraginibus auri apud ripas fluminum mox omnino exhaustis, uberae auri, argenti, aliorum metallorum venae occultae in montibus cuniculariis sunt inventae.
Rectio Provisionalis Territoriae Jeffersonis die 24 Aprilis 1859 est parata, sed non probata ab auctoritate foederali. Abrahamo Lincoln designato anno 1860 praeside, sex civitates servitutem sinentes a Foedere Civitatum Americae secesserunt et bellum ingerere minati sunt. Ut potestatem liberarum civitatum augerent, congressus Foederatarum Americae Civitatum statim, die 1 Aprilis anno 1861, territorii Kansiae partem orientalem Foederi Civitatum Americae, ut liberam Civitatem Cansiae, quamquam hactenus imparati pars occidens eiusque agri aurei manebant, adiunxit.
Post triginta dies, die 28 Februarii 1861, praeside Iacobo Buchanan, libera Civitas Colorati a congressu condita est. Eius fines usque ad hodie eadem manent. "Coloratum" haec civitas appellata est propterea quod Coloratense Flumen olim hoc loco oriri accreditum est. Hoc flumen Rio Colorato Hispanice ab exploratoribus Hispanicis nominatum erat ob alluviem murream, quae una cum eo ex montibus vehitur. Revera numquam Coloratense Flumen per Coloratum manabat usque Flumen Palmarum a congressu anno 1921 denuo appellatum est.
Congressus Civitatum Americae die 3 Martii 1875 tres desideria ad Territorium Colorati condendum definivit. Die 1 Augusti 1876 viginti octo dies post primum saeculum Civitatum Americae praeses Ulixes S. Grant civitatem Colorati, tricensimam et octavam, pronuntiatione Foederi Civitatum Americae adiunxit. Propterea "Civitas Centesimi Anni" quoque appellatum est. Anno 1878 ingente argenti acervo invento apud Leadville, Decursus Coloratensis pro Argento concitatus est. Argentum etiam maxime desideratum est, cum Actio Sherman Argenti Redimendi anno 1890 constituta esset, sed hac actione anno 1893 abrogata statim res cuniculara agriculturaque conlapsae sunt.
Feminae Coloratae potestatem ad suffragia capienda die 7 Novembris 1893 coeperunt; itaque Coloratum est civitas prima liberata totaliter suffragiis popularibus. Circiter decies centena milia incolarum Coloratum anno 1930 continuit. Civitas decade 194 Depressione Oeconomica Magna atque Sinu Pulvereo magnopere doluit, sed multis peregrinatoribus post secundum bellum mundanum adventis res secundae factae sunt. Periegesis technologiaque alta oeconomiam alere inceperunt. Circiter 4 ,300 000 incolarum civitas anno 2000 continuit.
Tres Batalariae cataphractae Classis Civitatum Foederatarum Americae 'Coloratum' nominatae sunt: prima ob Coloratense Flumen; alterae duae ob civitatem ipsam.
Porta: Civitates Foederatae Americae |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.