Oculus (-i, m.), vel bulbus oculi, est organum visus multorum generum specierum biologicarum, saepissime specierum intellegentium, animalium, atque insectorum. Iacet in orbita, quae est spatium osseum iuxta nasum, quod canali optico cum cavo cranii communicat. Oculi retina, systematis visualis pars prima, in nervum opticum transit.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Thumb
Oculus humanus.
Thumb
Oculus bisonis (Bisonis bonasi).

Natura oculos membranis vestit et saepit, quae sunt haec tres:

  1. externa oculi tunica, sive fibrosa, quia e cornea scleraque facta est
  2. media oculi tunica, sive vasculosa, quae continet musculum ciliarem, lentem, corpus vitreum, plexum chorioideum
  3. interna oculi tunica, seu retina[1]

Oculus etiam alia organa habet, quae quasi ancillae sunt: glandulam lacrimalem, sex musculos bulbi, et binas palpebras.

Disciplina medica quae oculorum mala et morbos velut adnexa eorum examinat tractatque ophthalmologia est.

In mythologia

In mythologia Aegyptia, Oculus Rae est res quae responsum femininum eius fungitur et vis vehemens quae eius hostes nocet, et Oculus Hori, signum tutelae, potestatis regiae et sanitatis bonae. Et in mythologia Graeca gigas Argus cuius caput centrum oculis cingebatur erat.

In litteris

Sauron, persona mala in Legendario Tolkieniano, turrim habet quo eius oculus, Oculus Sauronis, homines videre potest cum Unum Anulum gerat.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.