Franciscus, nomine baptismali Jorge Mario Bergoglio, Latine Georgius Marius Bergoglio, sodalis societatis Iesu, Boni Aëris die 17 Decembris 1936 natus et ab anno 1998 archiepiscopus Bonaërensis, est a die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae. Pontifex primus est Americanorum, primus ex Hemisphaerio Australi, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus etiam Iesuita ad Sedem Petrinam provectus. Eius sententia apostolica est "Miserando atque eligendo."

Quick Facts
Wikidata Franciscus (papa)
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Franciscus (papa): imago
Thumb
Franciscus (papa): subscriptio
Nativitas: 17 Decembris 1936; Flores, Bonaeropolis
Patria: Argentina
Nomen nativum: Jorge Mario Bergoglio

Pontificatus

2013
Praecessor: Benedictus XVI

Insignia heraldica

Thumb
Franciscus (papa): insigne
Close
Thumb
Colloquium cardinalis Bergoglio et Christinae Fernández de Kirchner, Argentinae praesidis

Origo

Georgius Marius Bergoglio natus est Bonaëropoli, filius patris Italici, qui in Argentinam cum parentibus suis commigraverat. Avus enim Georgii Marii, Ioannes Angelus Bergoglio, natus est in vico Bricco Marmorito (prope Comalium sito, sed Hastae Pompeiae tributario), unde in Augustam Taurinorum habitationem mutavit et Rosam Margaritam Vasallo in matrimonium duxit, quae Bormiae anno 1881 nata erat). Filium Marium (patrem futurum Georgii Marii) anno 1908 peperit. Illi tres anno 1929 Bonaëropolim venerunt[1][2] et in Boedo regione urbana habitaverunt. Marius rationarius ferriviarius meruit, uxoremque Reginam Mariam Sívori Gogna die 12 Decembris 1935 duxit,[3] filiam Francisci Sívori Sturla et Mariae Gogna.[4]

Georgius Marius die 17 Decembris 1936 natus est. Fratres duos habuit, Albertum Horatium et Anscharium Adrianum, sororesque duas, Martham Reginam et Mariam Helenam, quorum omnium haec sola supervivit. Familia mox in Flores regionem urbanam habitationem mutavit, sed Georgius Marius semper societatem pediludii San Lorenzo de Almagro, iuxta Boedo constitutam, favebat,[5][6] agnomine cuervo ('corvus') ita merito;[7] dicitur etiam saltationem tango musicamque popularem milonga admirari.[8]

Eruditio

Iuvenis artibus chemicis studuit ad scholam nationalem industrialem no. 27 "Hippolytus Yrigoyen"[9] operariusque chemicus breviter apud Laboratorio Hickethier y Bachmann laboravit.[10] Annum agens primum et vigesimum, nuper e morbo pulmonario curatus et parte pulmonis a chirurgo resecta, ad sacerdotium se dirigens in Iesuitarum seminarium Immaculatae Conceptionis iuxta regionem urbanam Villa Devoto intravit. Ibi novicius Societatis Iesu receptus est die 11 Martii 1958. Studiis classicis in seminario quodam Chiliensi eruditus est.[11] Anno 1963 in Argentinam reversus philosophiae in facultate philosophica et theologica studuit apud Collegium Maximum in urbe Sancti Michaëlis. Ab anno 1964 magister fuit litterarum in collegio Immaculatae Conceptionis ad urbem Sanctae Fidei et in collegio Salvatoris Bonaëropolitano. Ab anno 1967 usque ad 1970 studia theologica persequebatur apud facultatem in urbe Sancti Michaëlis;[12] ibidem professor annis 1972 et 1973 erat. Interdum sacerdos ordinatus in societate Iesu die 13 Decembris 1969 tertium annum probationis in urbe Complutensi Hispaniae annis 1972/1973 complevit votaque perpetua sacerdotii die 22 Aprilis 1973 nuncupavit.[13]

Sacerdotium

Thumb
Papa Franciscus colloquium cum Christina Fernández de Kirchner, Argentinae praeside, habet.

Provincialis Societatis Iesu munere functus est in Argentina a die 31 Iulii 1973 usque ad 1979. Rector meruit ad almam matrem suam, videlicet in Collegio Maximo et facultate Sancti Michaëlis annis ab 1980 ad 1986. Hoc anno Germaniam petivit ubi apud Studium philosophicum et theologicum Sancti Georgii Francofurti ad Moenum labores doctoratus coepit,[14] apud universitatem Salvatoris Bonaëropolitanam persequendos sed nondum perfectos. Inde director spiritualis et confessor meruit in urbe Argentinensi Corduba.

Ab anno 1992, erat episcopus titularis Aucensis et episcopus auxiliaris Bonaërensis, cum episcopus coadiutor Bonaërensis anno 1997 factus est, aegrotante cardinali Antonio Quarracino, archiepiscopo Bonaërensi. Qui cum post aliquot menses mortuus esset, Bergoglio archiepiscopus Bonaërensis anno 1998 promotus est. Cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae anno 2001 a papa Ioanne Paulo II creatus est, titulo Sancti Roberti Bellarmino ad forum Hungariae. Mense Aprili 2005 conclavi adfuit, quod Iosephum Ratzinger papam creavit; ipse suffragia cardinalium quadraginta meruisse refertur.[15]

Pontificatus

2013

Die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae electus est.[16] Nomen pontificale elegit ut honore Franciscum Assisiensem augeret, quia pauperes toto pectore amaret.[17][18][19] Pontifex primus est in America et primus in Hemisphaerio australi natus, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus Iesuita ad sedem Petrinam provectus.[20] Sententia apostolica eius est "Miserando atque eligendo".

Thumb
Georgius Marius Cardinalis Bergoglio missam commemorativam anno 2008 celebrat.

Die 18 Martii 2013, Christina Fernández de Kirchner, praeses Argentinae, prima ducum civitatum papam Franciscum visitavit.

Die 19 Martii 2013 missa solemni pontificatus exordium novi papae celebratur. Franciscus papa Sancti Iosephi, Iesu et Mariae custodis, vitam in homilia exposuit, ut eam imitari homines niterentur, praecipue autem de hominibus omnibus, de civitatum ducibus, deque papa ipso ut aliorum hominum et naturae custodibus locutus est.

Die 20 Martii 2013 cum vicariis plurium ecclesiarum et religionum convenit in Aula Clementina dicta, inter quos fuerunt Iudaei, Musulmani, alii Christiani, et alii. Papa dixit se oecumenismi dialogum pergere velle. De conexione quasi fratrum inter Christianos et Iudaeos locutus est; recognovit Musulmanos, qui eundem Deum venerarentur.[21]

Die 23 Martii 2013 primus, quem documenta quidem adtestentur, historiae congressus inter duos papas, Franciscum et decessorem eius papam emeritum Benedictum XVI, habitus est. Die Cenae Domini 2013 Franciscus iuvenes captivos in carcere Casal del Marmo visitavit et duodecim eorum secundum ritum pedes lavit.

Die 7 Aprilis 2013, Franciscus ut Romae episcopus in possessionem venit Basilicae Sancti Ioannis in Laterano. Die 13 eiusdem mensis consessum octo cardinalium ad curiam Romanam emendandam creavit.[22]

Die 10 Maii 2013, Franciscus visitam? papae Alexandrini Theodori II recepit, tertius historiae conventus post visitam Sinuthii III papae Paulo VI anno 1973 et conventus Cairi anno 2000 inter ipsum Sinuthium III et Papam Ioannem Paulum II.[23]

Die 7 Septembris, Franciscus ieiunium constituit et magnam precum vigiliam pro pace in Syria celebravit.[24]

Die 1 Octobris, consessus octo cardinalium ad curiam Romanam emendandam a papa Francisco creatus primum congregatur. Eodem die papa in colloquio percontativo cum diarii La Repubblica antiquo praefecto Eugenio Scalfari de curiae et ecclesiae emendatione locutus est.

Die 11 Decembris, Franciscus secundum magazinam Time homo anni 2013 est.[25]

2014

Mense Martio 2014 episcopi Francisci Petri Tebartz-van Elst consultum a Francisco accepitur , se propter malum exemplum a munere removere.[26]

Die 27 Aprilis 2014, suorum decessorum Ioannis XXIII et Ioannis Pauli II canonizationem celebravit,[27] papa emerito Benedicto XVI praesente.

2015

Die 13 Martii 2015, Iobeleum singularem misericordiae dicatum qui a die 8 Decembris 2015 usque ad diem 26 Novembris 2016 celebrabitur, nuntiat.

Die 23 Septembris 2015, Sanctum Iuniperum Serram ad Basilicam Fani Nationalis Conceptionis Immaculatae Vasingtoniae in Districtu Columbiae canonizavit, per primam suam commorationem in America Septentrionali primamque canonizationis caerimoniam in Civitatibus Foederatis habitam.[28]

Die 25 Decembris 2015, benedictionem Urbi et Orbi enuncians dixit: ...? nomine patris et filius [sic!] et spiritus sancti. Quidam linguae Latinae periti aegre haec tulerunt. Dubitant num benedictio atque remissio peccatorum valerent. Vide versus finem hic.

Visitationes apostolicae

Hic index die 14 Martii 2019 inspectus est.

Thumb
Terrae a papa Francisco visitatae

Epistulae encyclicae

Die 5 Iulii 2013 prima Epistula Encyclica papae Franscisci Lumen fidei edita est.[30] Magna pars huius epistulae tamen a decessore Benedicto XVI scripta est. Nam iam die 2 Octobris 2012 nuntiatur novam papae Benedicti litteram encyclicam de fide mense Ianuario 2013 editum iri/

Die 18 Iunii 2015, Laudato si, secunda epistula, edita est, quae encyclica de oecologia et de calefactione globali agit.

Die 3 Octobris 2020, Fratelli tutti tertia epistula.[31][32]

Consistoria

Si plus cognoscere vis, vide etiam Index cardinalium a papa Francisco creatorum.

Opera

  • 1982: Meditaciones para religiosos. Bonaëropoli: Diego de Torres ("Meditationes religiosis datae")
  • 1986: Reflexiones sobre la vida apostólica. Bonaëropoli: Diego de Torres ("Cogitationes de vita apostolica")
  • 1992: Reflexiones en esperanza. Bonaëropoli: Ediciones Universidad del Salvador ("Cogitationes spei")
  • 1998 (editor pro Grupo de Reflexión Centesimus Annus): Diálogos entre Juan Pablo II y Fidel Castro ("Dialogi inter Ioannem Paulum II et Fidelem Castro")
  • 2003: Educar: exigencia y pasión. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Educare: exactio et studium")
  • 2004: Ponerse la patria al hombro: memoria y camino de esperanza. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Patriam umeris portare")
  • 2005: La nación por construir: utopía, pensamiento y compromiso: VIII Jornada de Pastoral Social. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Natio constituenda")
  • 2006: Corrupción y pecado: algunas reflexiones en torno al tema de la corrupción. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Corruptio et peccatum")
  • 2006: Sobre la acusación de sí mismo. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("De semetipso accusando")
  • 2007: El verdadero poder es el servicio. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Ops vera servitium est")
  • 2008: Rehabilitación de la política y compromiso cristiano. Bonaëropoli: Pastoral Social[33] ("Restitutio politicae foederisque christiani")
  • 2010 (cum Abraham Skorka): Sobre el cielo y la tierra ("De caelo et terra")
  • 2010: Educar, elegir la vida. Propuestas para tiempos difíciles. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Educare, vitam eligire")
  • 2011: Nosotros como ciudadanos, nosotros como pueblo: hacia un bicentenario en justicia y solidaridad 2010-2016. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Nos ut cives, nos ut populus")
  • 2012: Mente abierta, corazón creyente. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Mente aperta, corde credente")

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.