From Wikipedia, the free encyclopedia
Leo I Magnus fuit papa (440–461), doctor ecclesiae agnotus.
Pontificatus
Tusciae natus, Romam migravit, et ibi ordinatus est in unum ex septem diaconis urbanis. Iam diaconus muneribus magni momenti est functus, legatus imperialis in Galliam.
Reversus, electus est in Summum Pontificem, et strenue laboravit pro unitate et orthodoxia Ecclesiae. Haereticos Pelagianos Aquileiae fidem confiteri constrinxit, Manichaeos investigavit et suppressit. In Gallia et universalem ecclesiam disciplinam ecclesiae et auctoritatem Romae defendit, stabilitatem in mundo per imperium declinantem turbato. Contra errorem monophysitorum scripsit Tomum ad Flavianum, quod clare praesentavit duas naturas Christi in una persona. Stabilitatem Romae non tantum per opera ecclesiastica, sed etiam saecularia defendit. Ex urbe exiens Attilae Romam prementi occurrit. Milites secum non portavit, sed auctoritate divina Attila ab urbe est pulsus. Plurimos scripsit Leo sermones et epistulas, quorum multi nobis sunt traditi, exemplaria Latinitatis primi gradus.
In Ecclesia Romana festum eius die 11 Aprilis iuxta Kalendarium antiquum,[1] die 10 Novembris iuxta Kalendarium post Concilium Vaticanum II reformatum celebratur.[2]
Sermones eius haud raro in liturgia leguntur, tum in Breviario Romano (ad matutinum) quum in Liturgia Horarum (ad officium lectionis). Inter celebrationes magni momenti ubi sermo Leonis legitur enumerari possunt Nativitas Domini[3][4] vel dominica II Quadragesimae[5][6]. Iuxta ritum Ordinis Praedicatorum sermones eius leguntur toto Triduo Paschali, scilicet Feria V in Cena Domini, Feria VI in Passione et Morte Domini et Sabbato Sancto.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.