From Wikipedia, the free encyclopedia
Matutinum sive (hora) matutina vel etiam vigiliae, nocturni et officium nocturnum[1] est pars Divini Officii sive Liturgiae Horarum ecclesiarum Christianarum, quae noctu (inter mediam noctem et gallicinium) dicitur.
Matutinum originem trahit a vigiliis Christianorum antiquorum. Qui in sollemnitatibus (imprimis Vigilia Paschali) congregabantur, ut orando, canendo, lectiones biblicas audiendo adventum Iesu Christi ut lucis mundi exspectarent.
Horae canonicae nocturnae habentur tum in ritibus occidentalibus (ut in Romano, vide infra), quum in orientalibus (exempli gratia in ritu Byzantino Μεσονύκτικον dicitur).
Matutinale est illa pars Breviarii, quae matutina comprehendit, cantus autem in Antiphonali nocturno[2] vel Nocturnali[3] quaerendi sunt.
Post versum initialem (Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam), necnon versus Deus in adiutorium... (in forma antiquiore tantum), Invitatorium canitur, postea hymnus. Tum unus, duo aut tres nocturni sequuntur, quorum quisque ex pluribus psalmis et lectione lectionibusve prolixioribus constat. Post unamquemque lectionem responsorium prolixum cantatur vel recitatur.
Iuxta formam antiquiorem ritus Romani unus aut tres nocturni habentur:
Iuxta formam ritus Romani post Concilium Vaticanum II instauratam in primo nocturno lectio biblica, in secundo nocturno verba scriptoris ab ecclesia probati leguntur; in sollemnitatibus et diebus Dominicis tertius nocturnus sequitur, in quo loco psalmorum cantica biblica canuntur, tum evangelium diei vel d(in dominicis) e serie de mysterio paschali[5] recitatur et Te Deum canitur.
Oratione hora matutina concluditur si separatim a Laudibus celebretur; secus Laudes immediate incipiuntur.
Matutinum cum Laudibus trium ultimorum dierum Hebdomadae Sanctae etiam "Tenebrae" vocatur, in quo lectiones primi nocturni e libro Lamentationum desumptae sunt. Quod officium olim saepe cum multo concursu populi celebrabatur, unde et ad textus Tenebrarum permultae celebres compositiones musicales scriptae sunt.
His diebus matutinum integrum non nisi in ordinibus contemplativis vel a singulis hominibus dicitur, exceptis tamen Tenebris qui haud raro integre persolvuntur.
Ab instauratione liturgica Concilii Vaticani II Liturgia Horarum (quae "breviarium" in textibus officialibus non amplius dicitur, sed tantum iuxta consuetudinem) sic dictum "Officium lectionis", e tribus psalmis et duabus lectionibus compositum, continet, quod quavis diei hora recitari et ad officium nocturnum ad libitum augeri potest, ita ut officium lectionis locum primi nocturni vigiliarum teneat[5].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.