Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Concilium Vaticanum II (1962–1965) fuit vigesimum primum concilium oecumenicum Ecclesiae Catholicae.
Concilium Vaticanum II, cui tria milia episcoporum et quadraginta quattuor interfuerunt, auctore Iohanne Papa XXIII per Constitutionem Apostolicam “Humanae salutis” qua indictum est, illuc intendebat ut ecclesia apta redderetur, quae recentioribus orbis terrarum quaestionibus responderet; praeterea ut Christiani in unum colligerentur et pax gentium efficacius protruderetur.
Concilium sibi proposuit veram fidem Catholicam, quam Ecclesia Catholica etiam tunc integram servavit, altius penetrare et explicare ita ut, aliis verbis aliisque argumentationis viis, clarissima usque fieret multis hominibus Catholicis, qui non raro prae rerum fidei ignorantia alieni manebant ab ipsa vita ecclesiae.[1]
Concilium Vaticanum II oecumenicum dicitur primum quia, tamquam Catholicum et universale, favebat progressui populi Christiani; tum quia fidem Catholicam profundius et rectius explicare volebat, modo et sermone, qui etiam a fratribus seiunctis posset vere comprehendi[2]; deinde quia ecclesias et communitates, quae amicitiam cum Sede Romana posuerant, advocabat ut in unam Christi ecclesiam tandem conligerentur. Quod non pauci homines ubicumque terrarum olim optabant et modo optant.
Ratio pastoralis et oecumenica concilii, ut par est, postulabant non modo ut fides summa intellegentia et puritate altius explicaretur, verum etiam ut clare et aperte definiretur. Quare Concilium Vaticanum II exhibuit veram et certam Iesu Christi doctrinam atque definivit quid esset de fide omnibus tenendum.[3]
Ut exemplum afferatur de re, promulgata constitutione dogmatica de Ecclesia "Lumen Gentium," Paulus Papa VI, die undecimo Kalendas Decembres anno 1964, sic rationem doctrinae declaravit: "Pertractata est enim doctrina de Ecclesia atque exposita: ita opus Concilii Oecumenici Vaticani I est completum, quod pertinet ad doctrinam."
Definito dogmate de infallibilitate Romani Pontificis, quibusdam videbatur Ecclesiae Concilio Oecumenico opus non esse. Verumtamen, die octavo Kalendas Februarias, anno 1959, tribus fere mensibus post quam electus erat, Ioannes Papa XXIII annuntiavit propositum indicendi concilium oecumenicum.
Plerique concilii participes disciplinae emendationibus, morum correctionibus et pristinarum consuetudinum restitutionibus assensi sunt. Quidam autem, quibus res ecclesiae periculo se offerre videbantur, concilii scita repudiaverunt; inter quos erant quidam patres cardinales et episcopi, qui se socios fecerunt Coetus Internationalis Patrum. Horum tamen repudiatio non impedivit quominus concilium optimos suos fructus ederet.
Concilium Vaticanum II ita magnum effectum est, quale non fuit per totam historiam: fuit magnum pro populis et singulis hominibus; magnum pro ecclesia et pro universo hominum genere; pro mundo illius temporis et pro venturis generationibus. Concilium autem fuit primum quod nullum dogma definivit. Controversiam movit quia nonnullas doctrinas antea damnatas ascivit. Sunt qui concilium hereticum fuisse dicant.
Omnia decreta, quibus patres subscripserunt, praesertim constitutio dogmatica de ecclesia et constitutio pastoralis de ecclesia in mundo huius temporis, prorsus converterunt animos et ingenia Catholicorum et ideo viam munivit pro restitutionibus et correctionibus morum ecclesiasticorum.
Post Concilium Vaticanum II actum, Paulus Papa VI instituit plurima apparitorum et scribarum corpora, quae studiis incumberent et exsequerentur praecepta concilii; idem ille instituit Synodum Episcoporum, quae certis temporibus fit quasi concilii continuatio.
In praesentia, Codex Iuris Canonici, Catechismus Catholicae Ecclesiae, Missale Romanum, et omnes libri liturgici, conferentiarum episcoporum disciplina et rationes, quas servat ecclesia erga alios Christianos, erga religiones non Christianas et respublicas sunt conspicuus fructus Concilii Vaticani II.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.