Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Missale Romanum est liturgicus Ecclesiae Romanae liber, qui verba ad missas celebrandas complectitur.
Missale est liber, in quo omnes vel fere omnes textus missae inveniuntur. Usque ad saeculum circiter decimum talis liber in nulla ecclesia exstabat, cum textus a variis participantibus in liturgia in libris separatis continebantur, nempe:
Circa saeculum XII autem prima missalia plenaria apparuerunt, qui prima vice hos omnes textus in unum collegerunt. E talibus missalibus est Missale a Pio V promulgatum anno 1570, Tridentinum haud raro dictum, qui liber solus ad missam privatam celebrandam sufficitur[1]. Post liturgiam a Concilio Vaticano II noviter instauratam e Missali lectiones expulsae sunt, ad missam celebrandam ergo duo libri, Missale et Lectionarium, necessarii sunt.
Propter ipsius urbis Romae indolem Missale Romanum amplissimum usum tenet per universum orbem, etiamsi in aliquibus Ecclesiis occidentalibus exstant propria Missalia (a Romano differentes, ut puta Missale Ambrosianum vel Hispanicum; vel Romani variationes, ut puta Lugdunensis). Apud Orientales autem missalia plenaria numquam apparuerunt, ideoque ad missam celebrandam multi libri habendi sunt: ideo dicendum est Orientales missalia sensu Occidentalium non habere.
Primi Christiani corpus orationum instructum non habebant, sed nominibus fractionis panis[2] et dominicae cenae[3], quibus eucharistiam significabant, et descriptione illa, quam de re fecit Paulus[4], iniciebant ritum, quem observabant, qui erat repetitio gestuum et verborum Iesu Christi. Gestibus et verbis Iesu Christi primum addita est eius passionis, mortis, resurrectionis et ascensionis memoria, quam Graeci appellabant anamnesin; deinde adiunxerunt invocationem, quam Graeci appellabant epiclesin, qua Deum rogabant mittere Spiritum Sanctum, qui dona sanctificare dignaretur. Itaque gradatim formata est prima nobis nota anaphora Ecclesiae Romanae, quam traditur Sanctum Hippolytum (inter annos 218 et 235) scripsisse. De liturgia Romana horum temporum parum constat[5].
Sacramentarium Romanum antiquissimum qui usque ad tempora nostra pervenit, Leonianum dictum, olim Leoni Magno attributum, forsitan tempori Ioannis III (561–574) attribuendum est[6]; manuscriptum initio saeculi septimi scriptum est. Ordines Romani erant corpora precum et caeremoniarum, quae usui erant in sacrificio missae, in sacramentis et in aliis sacris officiis.
Saeculo tredecimo apparuit Missale plenarium Curiae Romanae, quae mutationes in caeremoniis introduxit festaque addidit. Missale hoc in variis locis transcriptum est. Omnia volumina erant codices manu scripti; quaedam pulchris figuris ornata. Editio princeps Missalis Romani Mediolani anno 1474 typis cusa est[7]. Multae vero ecclesiae propriis admodum ritibus adhaerebant, exempli gratia in dioecesi Wratislaviensi in usu erat Missale Wratislaviense[8].
Post actum Concilium Tridentinum, anno 1570, Pius Papa V per bullam "Quo primum" Missale Romanum promulgavit, quod nulli, excepto Romano Pontifice, mutare liceret.
Alii Summi Pontifices, post annum 1570, mutationes, sive minoris sive maioris momenti, interposuerunt: Clemens VIII (1604), Urbanus VIII (1634), Pius X (1913) et Benedictus XV (1920). Post annum 1940, Pius XII caeremonias Hebdomadae Sanctae novo ordine proposuit[9] et missas vespertinas restituit. Anno 1960, Ioannes XXIII rubricas simpliciores promulgavit.
Anno 1963, in Constitutione de Sacra Liturgia "Sacrosanctum Concilium", Concilium Vaticanum II normas instituit, quibus Missale Romanum et ceteri omnes libri liturgici recognoscerentur. De ordine missae sic decernit:
Paulus VI Papa, anno 1970, post liturgiae recognitionem iuxta praecepta Concilii Vaticani II, edidit novum Missale Romanum. Quae editio eodem Paulo Papa VI Pontifice anno 1975 iterum recognita est. Tandem, anno 2002, Summo Pontifice Ioanne Paulo II, in vulgus prodiit tertia editio recognita Missalis Romani.
Ita componuntur lectionaria: in dominicis per trium annorum cursum quattuor Evangelia et praecipuae Scripturarum partes leguntur; in feriis autem per biennium. Est quoque alia lectionum series, quae pro festis sanctorum habetur, pro missis votivis et pro missis de variis necessitatibus. De more, in feriis hebdomadae, una tantum lectio sive Novi sive Veteris Testamenti profertur ante Graduale (si missa solemniter canatur) vel Psalmum responsorium; in dominicis autem, duae lectiones proferuntur: una, e Vetere Testamento (aut ex Actibus Apostolorum, tempore paschali), ante Psalmum responsorium; altera, ex epistulis, post Psalmum responsorium. Sequitur versus ante Evangelium; deinde Evangelium.
In editione Missalis Romani a Ioanne XXIII promulgata haec inveniuntur:
Hic notandum est editiones Missalis Romani usque ad 1962 factas unam tantum precem eucharisticam continere, quae Canon missae dicitur.
In editione Missalis Romani a Paulo VI promulgata haec inveniuntur:
Hic notandum est editiones Missalis Romani ex anno 1970 factas plures preces eucharisticas continere, quarum prima cum canone missae editionum praecedentium fere concordat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.