Ioannes Paulus II
papa From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
papa From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Paulus II, nomine nativo Carolus Iosephus Wojtyła (Polonice Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), a die 27 Aprilis 2014 sanctus dictus,[1] fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae. Quo munere a die 16 Octobris 1978 usque ad mortem functus, die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI, successore beatus declaratus, die 5 Iulii 2013 a papa Francisco canonizatus est. Quem sanctum venerantur ex die 27 Aprilis 2014 una cum decessore Ioanne XXIII.
Pontificatus
Insignia heraldica
"Totus tuus" fuit sententia eius, quae deprompta est ex oratione sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort ('Ego totus tuus sum, Maria') et insignem eius cultum Beatae Virginis Mariae ostendit.
Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice[2] in urbe, in parte Poloniae meridionalis, quae Polonia Minor nuncupabatur, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879) praefecti militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici.
Iuvenis matre fratreque orbatus est, cum anno 1929 mater, anno 1932 frater Edmundus medicus gravi morbo periissent. Anno 1941 et pater repente obiit. Anno 1938 Cracoviam migravit, ut in Universitate Iagellonica philologiam Polonicam studeret, deinde in seminarium dioecesanum acceptus est.
Die 1 Novembris 1946 ab Adamo Stephano principe Sapieha, episcopus Cracoviensis ibidem ad munus presbyteri ordinatus, Romam se recepit, ut sacrae theologiae incumberet.
Die 4 Iulii 1958 episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, cui mortuo in archiepiscopatum Cracoviensem die 13 Ianuarii 1964 secutus est. Die 26 Iunii 1967 a Paulo VI in cardinalatum Sanctae Romanae Ecclesiae evectus est.
Etiam Concilio Vaticano Secundo interfuerat.
Die 16 Octobris 1978 in summum pontificem a ceteris cardinalibus electus, Johannis Pauli nomen sibi imposuit, ut antecessorem eiusdem nominis honoraret.
Primus post 455 annos fuit papa extra Italiam natus, et primus omnino Slavica origine oriundus.
Die 13 Maii 1981 a quodam Machometo Ali Ağca grave vulnus in abdomine accepit.
Die 25 Ianuarii 1983 novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.
Die 13 Aprilis 1986 primus papa synagogam Romanam invisit.
Anno 1998 Constitutionem apostolicam "Pastor Bonus" promulgavit ad Curiam Romanam reformandam.
Paci paupertatique maxime favisse dicitur, mutationem vero timuisse odisseque. Item constat eum iuvenes valde amavisse et a iuvenibus ipsis amatum esse.
Parkinsonianum morbum multos annos passus vespere diei 2 Aprilis 2005 obiit. Iam morbo ac aetate confectus multas in terras peregrinatus erat.
Ioannes Paulus II multas litteras encyclicas divulgavit, inter quas:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.