Clemens VII (papa)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Clemens VII (nomine primordiali Giulio Zanobi di Giuliano de' Medici seu Iulius Zanobius Iuliani f. Medices; natus Florentiae die 26 Maii 1478; mortuus die 25 Septembris 1534), fuit papa et episcopus Romanus a die 18 Novembris 1523.
Vide etiam paginam discretivam: Clemens VII (discretiva).
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 26 Maii 1478; Florentia
Obitus: 25 Septembris 1534; Roma
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Giulio Zanobi di Giuliano de' Medici
Obitus: 25 Septembris 1534; Roma
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Giulio Zanobi di Giuliano de' Medici
Pontificatus
Vita
Iuliani Medices eiusque amasiae Florectae Gorini filius nothus fuit; patruum enim habuit dominum urbis Florentiae Laurentium Medices. Patre iam ante nativitatem filii in coniuratione familiae Pazzi occiso, hic a patruo educatus est.
Laurentio anno 1492 mortuo, tumultu contra familiam Medices orto, Iulius anno 1494 e Florentia in Bononiam, postea Pitilianum, mox Tifernum Tiberinum et Romam fugit. Romae apud consobrinum suum habitavit cardinalem Ioannem Medices, qui anno 1513 papa creatus est, nomine Leone X. Iulius anno 1513 ab eodem papa archiepiscopus Florentiae et postea die 29 Septembris Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae factus est.
Pontificatus
Die 19 Novembris 1523 Iulius Medices papa creatus est et nomen sibi imposuit Clementem. Die 6 Maii 1527 milites imperatoris Caroli V Romam vastaverunt; quem casum historici il sacco di Roma (scilicet direptio expugnatae urbis Romae) nuncupant. Clemens ipse in oppidum Sancti Angeli confugit. Bononiae die 24 Februarii 1530 insigne imperiale imposuit capiti Caroli V, ultimi imperatorum Sacri Romani Imperii a papa coronatorum.

Bibliographia
- Clement VII in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "CLEMENS VII., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1054–1056 (Theodisce)
- Vicente de Cárdenas y Vicent, El Saco de Roma de 1527 por el ejército de Carlos V. Matriti: Instituto Salazar y Castro, 1527
- Eric Russell Chamberlin, The bad Popes. Stroud: Sutton, 2003
- André Chastel, Consuelo Vázquez de Parga, El saco de Roma, 1527. Cantoblanco: Espasa Calpe, 1998
- Pierre Crabitès, Clement VII and Henry VIII. Londinii: Routledge, 1936
- Stefan Ehses, "Die politik des Papstes Clemens VII bis zur Schlacht von Pavia" in Historisches Jahrbuch vol. 6 (1885) pp. 557-603
- Adriano Prosperi, "Clemente VII" in Enciclopedia dei papi (Romae: Istituto della Enciclopedia italiana, 2000) vol. 3 pp. 70-91
- Sheryl E. Reiss, Cardinal Giulio de' Medici as a patron of art. Dissertatio doctoratus universitatis Princetonianae 1992
- Emmanuel Rodocanachi, Histoire de Rome. Les pontificats d'Adrien VI et de Clément VII. Lutetiae: Hachette, 1933
- Kenneth Setton, The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 3/4, The Sixteenth Century. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1984 vol. 3 apud archive.org (vol. 4 apud Google Books)
- Herbert M. Vaughan, The Medici Popes (Leo X and Clement VII). Londinii: Methuen, 1908
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem VII spectant. |
Archiepiscopi Florentiae ab anno 1474
Rinaldus Orsini•Cosimus de' Pazzi •Iulius Medices •Nicolaus Ridolfi • Andreas Buondelmonti • Nicolaus Ridolfi • Antonius Altoviti • Alexander Medices•Alexander Marzi Medici•Cosimus de' Bardi•Petrus Niccolini•Franciscus Nerli maior•Franciscus Nerli minor•Jacopo Antonio Morigia,•Leo Strozzi•Thomas Bonaventura della Gherardesca• Iosephus Maria Martelli•Franciscus Caietanus Incontri•Antonius Martini•Antoine-Eustache d'Osmond•Petrus Franciscus Morali •Ferdinandus Minucci•Giovacchino Limberti•Eugenius Cecconi•Augustinus Bausa •Alphonsus Maria Mistrangelo•Elias Dalla Costa •Hermenegildus Florit •Ioannes Benelli •Silvanus Piovanelli•Ennius Antonelli•Iosephus Betori | |
Series Paparum
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.