Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Alexander VI , nomine nativo Rodericus Llançol i Escrivà de Borgia, vulgo Rodrigo Llançol i Escrivà de Borja (natus die 1 Ianuarii 1431 Saetabi; die 18 Augusti 1503 mortuus), fuit Papa, id est episcopus Romanus, a die 11 Augusti 1492 per conclave. Fuit amicus medici et astronomi Boneti de Latis; caeremoniarius ei meruit Ioannes Burchardus.
Pontificatus
Insignia heraldica
Rodericus Llançol, Galfridi Llançol i Escrivà filius, annum decimum agens e Catalonia in Italiam venit, ubi discipulus Casparis Veronensis fuit et postea apud Bononiae universitatem iuri studuit. Quamquam nondum presbyter ordinatus, ab avunculo Papa Callisto III, fratre matris suae Isabellae, episcopus ac cardinalis factus est. Rodericus sibi cognomen avunculi sui, "Borgia", imposuit. Rodericus de Borgia, semper homo dissolutus, etiam postquam papa creatus est, decem spurios liberos genuit et res divinas mercatus est. Rodericus, iam cardinalis factus, cum Vanotia de Cathaneis, matre eius liberorum Ioannis (postea ducis Gandiae), Caesaris (postea ducis Romaniae), Lucretiae (postea uxoris ducis Ferrariae) ac Galfridi, viginti annos vixit. Die 7 Iunii 1494 - Foedus Turris Sillae inter Hispaniam et Portugalliam Alexandro VI iuvante Turri Sillae signatum est, quo coloniae Americanae horum regnorum divisae sunt.
Vide Alexander VI apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum VI spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.