Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes XXII, nomine nativo "Iacobus de Osa" (natus Carduco Franciae anno 1245 aut 1249; mortuus Avenione die 4 Decembris 1334) fuit papa Catholicus i.e. episcopus Romanus a die 7 Augusti 1316.
Pater Iacobi de Osa fuit sutor. Iacobus medicinae apud Universitatem Montispessulani et postea iuri Lutetiae studuit; professor meruit apud Universitatem Tolosanam. Anno 1300, episcopus Forum Iulii, tunc anno 1310 Avenionis factus est. Ab anno 1308 fuit cancellarius regum Caroli II Andegavensis (qui anno 1309 mortuus est) et Roberti I successoris. Anno 1312 a papa Clemente V Cardinalis episcopus titularis Portuensis creatus est.
Anno 1317, Ioannes XXII bullam "Spondent pariter" promulgavit, qua alchemiam vetavit. Die 23 Martii 1329 bulla "In agro dominico" septendecim Eckharti de Hochheim theses ab eo haereticas putatas condemnavit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem XXII spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.