Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Concilium Tridentinum fuit undevicensimum concilium oecumenicum, quod ex viginti quinque sessionibus, inter annos 1545 et 1563, constitit.
Factis discidiis in orientis solis partibus post reformationem protestantem, ubique emanavit opinio, secundum quam concilium oecumenicum tantummodo posset errores illius temporis arcere, veram fidem confirmare, unitatem Ecclesiae reficere, consuetudines ecclesiasticamque disciplinam emendare.
Paulus III Papa, de huiusmodi re sibi persuasus, anno 1537, Concilium Mantuam frustra indicere contatus est; paulo post, anno 1542, patres advocavit Tridentum; sed anno 1544, conflictu inter Carolum V imperatorem et regem Franciscum I absoluto, per bullam “Laetare Ierusalem” Concilium definite indixit; quod inauguratum est die 13 Decembris anni 1545.
Quoniam protestantes improbabant Concilium, quod a Romano Pontifice indictum esset atque ab eius legatis gubernatum, soli catholici affuerunt convocationi. Quia patres singulis in sessionibus de doctrina et disciplina simul disputare debebant, necnon prae omnimodis alienis quaestionibus, ideo Concilium Tridentinum per viginti fere annos productum est. Quattuor Concilii tempora nobis infra describenda sunt.
Paulo III summo Pontifice, octo primae sessiones Tridenti habuerunt locum, quae inter mensem Decembrem anni 1545 et mensem Martium anni 1547 factae sunt. Interim de Sacra Scriptura et traditionibus (in sessione IV); de iustificatione (in sessione VI); de sacramentis in genere, de baptismo et de confirmatione (in sessione VII) decretum est. Sub sessione VIII patres de Concilio Bononiam transferendo egerunt.
Duae sequentes sessiones Bononiae factae sunt inter mensem Martium anni 1547 et mensem Septembrem anni 1549. Patres de sacramento paenitentiae, de extrema unctione, de ordine et de matrimonio disputaverunt, nullam tamen rem decreverunt. Mense Februario anni 1548, Concilium ad tempus interruptum est, definite autem die 13 Septembris anni 1549.
Iulio III Summo Pontifice, sub aliis sex sessionibus, quae inter mensem Maium anni 1551 et mensem Aprilem anni 1552 factae sunt, patres de eucharistia (in sessione XIII); de paenitentia et extrema unctione (in sessione XIV) decreverunt. Die autem 28 Aprilis anni 1552, Concilium iterum interruptum est.
Novem reliquae sessiones inter mensem Ianuarium anni 1562 et mensem Decembrem anni 1563 factae sunt. Pius IV Papa Tridentum patres tertio coegit in diem 16 Aprilis anni 1561, cum fieret pascha, sed prima sessio sollemnis, quae fuit XVII, anno 1962, die 18 Ianuarii, coepta est. Patres decreta fecerunt de usu eucharistiae (in sessione XXI); de missae sacrificio (in sessione XXII); de sacramento ordinis (in sessione XXIII); de matrimonio (in sessione XXIV); de purgatorio, de veneratione sanctorum, de sacris imaginibus, de indulgentiis (in sessione XXV). Sub XXV sessione Concilium prorsus finitum est.
Pius IV Papa omnia totius Concilii Tridentini decreta ex bulla "Benedictus Deus", die 26 Ianuarii anni 1564, confirmavit; eodem anno, die 2 Augusti, patribus cardinalibus quibusdam et interpretationem et exsecutionem decretorum curare mandavit.
De disciplina, Concilium maxime curavit, ut episcopi in propria dioecesi domicilium collocarent, ut clerus suo cuiusque episcopo urgeretur, ut seminaria pro sacerdotum institutione formarentur. De doctrina autem, illustravit fontes fidei, peccatum originale, iustificationem, sacramenta et alias fidei materias.
Licet prolata Concilii convocatio permiserit firmationem tristium divisionum inter Christianos, post quam tamen finita est plurimum valuit pro illustranda fide apostolica et pro augenda Ecclesiae sanctitate.
Summi Pontifices Pius IV (1559–1565), Pius V (1566-1572) et Gregorius XIII (1572-1585) illuc animos intenderunt, ut Concilii decreta totam Ecclesiae vitam imbuerent. Sub quos prodierunt: bulla Benedictus Deus, Catechismus Romanus (1566), recognitio Vulgatae, emendatio Breviarii (1568) et Missalis (1570); et calendarium martyrologio coniunctum est (1582).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.