From Wikipedia, the free encyclopedia
Antiquitas posterior[1] est notio recens spatium temporis designans, quo regio Mediterranea ab Aetate Classica in medium aevum transiit. De principio et fine eius, docti multum disputant. Sunt qui dicant antiquitatem posteriorem a Discrimine Tertii Saeculi coepisse et circa annum 750 finem cepisse.[2] Certum est illam singulis regionibus dissimiliter duravisse.
Initio huius temporis Augusti Diocletianus et Constantinus exercitum administrationemque restituerunt; divina imperatoris dignitas confirmata est; migratione gentium cum Imperium Romanum Occidentale debilitatum et denique deletum, tum nova populorum Germanorum regna genita sunt.
Finis Imperii Romani Occidentalis hominibus tum viventibus aetas discriminis summi visa est, quare singuli et consummationem saeculi venturam putaverunt. Vero, cultus humanus civilisque antiquorum, non repentino exstinctus, moribus Germanorum temperatus paulatim in novam culturam transformatus est.
Imperium Romanum Orientale valde commutatum, Antiquitate Posteriore exeunte, post magna bella, contra Persias et Arabes gesta, lata territoria amisit. Alia civitas potentissima, id est regnum Sassanidarum, demum omnino evanuit.
Maximi momenti est triumphus religionis Christianae et postea ortus diffusioque celerrima religionis Islamicae.
Notio Antiquitatis Posterioris anno 1853 a Iacobo Burckhardt introducta ("spätantike Zeit") passim accepta est, imprimis postquam sociologus Maximilianus Weber et artis historicus Aloisius Riegl ea usi sunt.[3] Imago quam hodie habemus de Antiquitate Posteriore a Petro Brown creata est, praecipue in operibus The World of Late Antiquity: AD 150–750 (scil. "Orbis Antiquitatis Posterioris: AD 150-750") anno 1971 editum, et The Making of Late Antiquity (scil. "Creatio Antiquitatis Posterioris") anno 1978 editum.
Discrimen Tertii Saeculi inter annos 235 et 284 fuit, cum Imperium Romanum tria discrimina distincta eodem tempore passum est: invasionem externam, bellum civile, et ruinam hyperinflationariam oeconomicam. Eo temporis spatio antiquitas posterior coepisse a quibusdam dicitur.
Hac tempestate fuerunt a viginti ad viginti quinque Augusti,[4] quorum numerus exactus usque ad hoc tempus adici nequit, quod eo tempore saepe plures simul summum imperium appetiverunt. Plurimi Augusti fuerunt imperatores militares. Hi plus minus tantum biennium vel triennium regnaverunt, antequam occisi sunt aut in bello contra invasores aut insidiis caedis aut ob pestem bubonicam. Solum unus vel duo vel tres mortui esse feruntur vi pesteque absente.
Quidam dux Diocletianus vocatus anno 284 usurpatores superans Discrimen Tertii Saeculi terminavit et imperator solus factus est. Arbitratus imperium ob magnitudinem ab uno homine regi non posse, iam anno 285 Maximianum Caesarem nominavit, anno 286 eum nomine Augusti ornando imperii collegam fecit. Nonnullis annis post, anno 293 alios duos viros Caesares nominavit, quomodo novum Imperii regnandi institutum creavit, quod tetrarchia (Latine potestas quattuor virorum) vocatur.
Imperium in partes occidentalem orientalemque divisum est, quarum unicuique Augustus praeerat. Etiam partes orientalis occidentalisque sunt divisae; quisque Augustus sibi Caesarem adoptavit, qui partem imperii regeret et postea Augusti sui locum succederet. Leges ab Augusto vel Caesare latae toto Imperio Romano valebant.
Iam Marcus Aurelius anno 161 Lucium Verum Augustum nominaverat, etiam Valerianus et Gallienus imperium inter se diviserant. Diocletianus exemplar eorum secutus est, sed nullos propinquos collegas fecit successionemque eorum exclusit.
Sedes imperialis non iam Roma erat: Sedes Augustorum erant Mediolanum et Nicomedia, sedes Caesarum Augusta Treverorum et Sirmium.
Diocletianus rite tantum auctoritate socios superabat: Aurelius Victor[5] narrat alios Caesares eum „ut parentem seu dei magni modo“ suspexisse. Diocletianus cognomen Iovii (a Iove deductum) accepit, Augustus Maximianus Herculii (ab Hercule); quo Diocletiani priores partes patent, quae eo regnante numquam in incertum revocatae sunt. Distributio operum primis annis ex sententia evenit: Diocletianus, Augustus orientis, anno 293 Galerium Caesarem fecit, Maximianus, Augustus occidentis, Caesarem suum Constantium Chlorum adoptavit. Diocletianus seditiones Aegyptiacas animadvertit, Galerius fines Persicas pacavit, Maximianus provinciam Africam tutum reddidit, Constantius primo Britanniae statum ordinavit, tum Rheni limitem defendit, denique castellis munivit. Tetracharum sculptura Constantinopolitana (hodie Venetiis in Platea D. Marci sita) hoc imperii tempus commemorat.
Correctiones a Diocletiano coeptae diu valuerunt: Provinciae divisae sunt et exercitum restitutum. Ut inflationem monetariam inhiberet, edictum, quo pretia terminationibus finiret, promulgavit,et pretium nummorum statuit. Annis 303–305 persecutio Christianorum facta est: Diocletianus Iovem, Maximianus Herculem genios venerabantur, cum Christiani deos Romanos daemonas esse crederent.
Diocletiano anno 305 ab imperio recesso tetrarchia non longe perduravit. Inter annos 306-324 fuit civile bellum inter tetrarchas. Galerio anno 311 mortuo erant quattuor imperatores: Licinius, Constantinus, Maximinus Daia et Maxentius Romae. Licinius et Constantinus se contra alios duos coniunxerunt. Anno 312 Constantinus ad Pontem Milvium usurpatorem Maxentium superavit, Licinius anno 313 Maximinum Daiam. Inter annos 322-324 Constantinus et Licinus de imperio certaverunt, ab anno 324 Constantinus imperator unicus erat. Constantinus exercitus reformationem a Diocletiano coeptam continuavit et limites stabilivit. Annis 324/326 Constantinus domum regiam in Constantinopolim transtulit.
Nihilo minus post Constantinum plerumque plures Augusti simul partes imperii orientalem occidentalemque regebant. Clade Hadrianopolitana accepta atque Valente defuncto Theodosius I ultimus toto Imperio potitus imperator unus atque unicus regnavit, sed anno 395 Imperium denuo divisum est.
Constantinus I fuit imperator Romanus annis 306-337, solus (i.e. sine collega) rexit ab anno 324. His annis maximi momenti est ascensus Christianismi. Antequam Constantinus rexit, Christianismus erat religio obscura et nonnumquam vexata. Religio Romana et religiones gentiles adhuc vulgares erant, numerus Christianorum autem parvus (forsan 10% incolarum, ut quidam putant, imprimis in provinciis orientalibus). At cum triumpho Constantini apud Pontem Milvium, ecclesia Catholica novam dignitatem nancta est. Constantinus anno 313 una cum Licinio collega Edictum Mediolanense imposuit, quo religio Christiana toto imperio tolerata est. Annis imperii sui posteris Constantinus Christianismo magis magisque favit ecclesiis aedificandis et Christianis in administrationem suam promovendis. Quinquaginta biblia pro Constantinopoli scribi iussit; filios suos Christianos educavit. Simul, religiones gentiles etsi tolerati sunt, nonnumquam aedes gentiles a Constantino pecunia direptae et clausae sunt et stipendia hominibus, qui Christiani nondum erant, imposita sunt. Christianismus non iam religio publica inter alias, sed aliis antepositus erat. Anno 325, Concilium Nicaenum Primum convocavit, ut controversiam de Arianismo sedaret.
Haec ratio servata est a filiis Constantini (i.e. a Constantio II, Constante et Constanino imperatoribus), ut Christianismus et ecclesia potentia crescerent. Eodem tempore autem controversiae inter diversas factiones Christianorum exortae sunt; praesertim eae inter Arianos et Nicaeanos vel "Catholicos" denuo revixerunt, donec anno 381 in Concilio Constantinopolitano Primo canones Nicaeni confirmati sunt.
Anno 360 consobrinus Constantii II Iulianus imperator proclamatus est, qui etsi fide Christiana institutus ad religionem Romanam revertit et Christianismo privilegia dempsit. Itaque a Christianis "Apostata" nominatus est. Sed iam anno 363 in expeditione Persica necatus est. Imperatores Valentinianus I et Valens fratres Arianismo favebant, sed aliter credentes vix persequebantur.
Valente mortuo Gratianus imperator ab Ambrosio episcopo Mediolanensi monitus fidem Niceanam solam licitam esse templa claudi atque inter alia anno 382 aram Victoriae e curia Roma removeri iussit. Gratianus anno 379 Theodosium ducem militum consortem imperii fecit. Theodosio regnante post concilium Constantinopolitanum Primum religionis libertati, quae perhibebatur, finis positus est: Die 28 Februarii anno 380 Thessalonicae edicto "Cuntos populos" omnes, ut fidem Romano-Alexandrinam[6] (i.e. Catholicam) sequerentur, obligati sunt. Simul aliae Christianorum saectae haereticae dictae necnon quaecumque religiones gentiles illicitae declaratae sunt. Edicti rationes praesertim intentae sunt, postquam in occidente imperii anno 392 Eugenius usurpator proclamatus est, qui quamvis ipse Christianus religionem paganam non persequebatur. Quo anno 394 victo Theodosius contra religionem pristinam acriter egit: anno 394, omnes cultus pagani, inter eos et Ludi Olympici, prohibiti sunt. Cum sequentes imperatores in eodem religionis consilio perseverarent, legibus edictisque eorum cultus gentiles paulatim exstincti sunt, ecclesia Christiana autem ab illo tempore et per Medium Aevum praevalebat.
Inter mortem Theodosii (395) et exitum Imperii anno 476 Imperium Romanum Occidentale bella civilia et discrimina passum est, quae lente potestatem imperialem diminuerunt. Ita ab anno 376 usque ad annum 418 Visigothi Moesiam, Graeciam, Italiam et Romam ipsam vastaverunt. Similiter alii barbari Imperium invaserunt et provincias vexaverunt, quo fieri non potuerit, ut vectigalia et tributa ex iis exigerentur (Vandali, Alani et Suevi anno 405, Burgundiones anno 436, et Hunni anno 451). Anno 412 legiones Romanae a Britannia, quae erat provincia maxime remota, deductae sunt, Honorio dicente incolis provinciae seipsis auxiliandum esse.
Tributis carentibus aberat pecunia militibus, sine militibus Imperium defendi nequibat, quare terrae datae sunt barbaris foederatis. Copiae Romanae quamvis numero iam parvae saepe inter se pugnabant: fuerunt octo potestatis Imperialis usurpatores hoc temporis spatio, Constantinus III, Flavius Constantius, Ioannes, Petronius Maximus, Avitus, Livius Severus, Olybrius et Glycerius. Saepissime imperatores iam pueri regnaverunt, ut puta Valentinianus III, Honorius aut Flavius Romulus. Quam ob rem potentia re vera penes magistros militum (inter quos Flavius Stilicho, Flavius Aetius aut Ricimer) erat. Nec iis contigit, ut Imperium Romanum satis defenderent sive regerent. Odoacer anno 476 ultimum magistrum militum Oresten interfecit, filium eius Flavium Romulum loco movit, insignia imperialia Constantinopolin misit et se ipsum "Regem Italiae" nominavit, quo modo Imperium Romanum Occidentale finitum est.
Iam Diocletianus Imperium Romanum diviserat, non autem ut pars oriens ab occidente segregaretur, sed ut imperium melius administraretur defendereturque. Constantinus denuo collegis victis solus rexit imperium. Tamen saeculo quarto crebrae, quamvis ad tempus, imperii divisiones exstiterunt. Perpetua facta est segregatio, cum moribundus Theodosius I inter filios partitus est imperium, quod is solus rexerat: partem Occidentalem Honorio detulit, orientalem autem Arcadio.
Caput partis orientalis (ex quo Imperium Romanum Orientale sive Byzantinum ortum est) fuit urbs Constantinopolis. In parte occidentali Roma sita erat, tamen Honorius primo Mediolanum sedem regni habuit, postea Ravennam. Cum pars occidentalis et discordia interna et hostium incursionibus (ut puta annis 410 et 455, ubi Visigothi sive Vandali Romam populati sunt) paulisper dilaberetur nec auxiliis annis 441, 452, 456, et 468 ab orientis imperatoribus missis servari posset, pars orientalis, quae erat rebus oeconomicis validior, stabilis permanuit. Praeterea parti orienti emolumento erat, quod Theodosius II diutissime regnavit, quo aliqua stabilitas praebebatur, et a barbaris quidem provinciae ad Danubium sitae vastatatae sunt, provinciae orientales autem tutae erant.
Constantinopolis condita est anno 328 a Constantino Caesare loco, quo olim Graecorum Byzantium situm erat, ad Propontidem iacens inter Asiam et Europam. Etiamsi Hadrianus et Septimius Severus Byzantium adornaverant, Constantinus re vera urbem novam condidit.
Erexit moenia in isthmo peninsulae Byzantii sita, et inter moenia nova et vetera aedificavit novam urbem, quam sculpturis ex Graecia allatis adornavit. Via principalis aut Mese urbs dimidiabat, et viae minores perpendiculares erant. Mese ista per Portam Auream in urbe intrabat, et usque ad Chalkem currebat. Chalke erat ianua in Palatium, quod erat supra circo. Constantinus etiam aedificavit ecclesiam Sanctis Apostolis dicatam, ubi ipse sepultus est.
Primo Constantinopolis erat caput imperiale inter alias urbes tetrarchicas (Nicomedia, Augusta Treverorum, Antiochia, Mediolanum), sed tandem Augusti Orientis saeculi IV eam unicam sedem imperialem fecerunt. Theodosio imperatore, qui ultimus princeps et occidentalem imperii partem et orientalem regebat, Constantinopolis magno incremento capta locus Orientis medius, Theodosio mortuo (395) caput Imperii Orientalis facta est. Tam celeriter crevit, ut urbi Iustiniano I regnante tandem a 500 000 ad 600 000 incolarum essent.
Post Constantinum imperatores permaxime Constantinopolin adornaverunt. Valens urbi dedit aquaeductum. Theodosius II secundum cingulum moeniorum Muris Aurelianis Romae similem erexit, qui hodie nomine Muri Theodosiani sive (Turcice) İstanbul Surları notus est, et novum portum aedificavit. Iustinianus I ecclesiam Sanctae Sophiae dicatam refecit.
Dicitur restaurationem imperii res gestas ab Iustiniano imperatore esse, sed re vera fuit conatus restaurationum necon vera restauratio. In territoriis Occidentalis, Iustinianus restauravit Romanam potestatem in Italia, Africa, Illyrico, et meridiana Hispaniae parte.
Iustinianus debellavit primo Vandalos inter annos 533 et 534, in pugnis quae Bellum Vandalicum dicuntur, quod Gelimerus rex deiectus auxilium imperatori petivit. Milites Romani in Africam navigaverunt, Belisario duce, Vandalique in proelia apud Tricamarum et ad Decimum superati sunt. Tandem ingressi sunt Romani in Carthaginem. Urbe capta, Romani insulas in mare et litus Africanum usque ad Septem ceperunt.
Tum, inter annos 535 et 554, debellavit Iustinianus Ostrogothos in Italia: Theodorico defuncto, usurpatores inter se pugnabant, Italiam regnandi causa, et Iustinianus Belisario iussit Italiam vincere. Ex Sicilia et ad septentriones, milites Romani urbes Italiae capiebant. Roma anno 536, Ravenna anno 540 capta est, sed Totila cum suis rebellavit et Romanos superavit in proeliis usque ad pugna ad Bustam Gallorum, ubi occisus est Totila anno 552. Mox Italia omnia capta est Romanis.
Interea, Iustinianus cepit litus meridionale Hispanicum, ubi creavit provinciam Spaniae.
Tantummodo bella in Persas non victoriosa fuerunt. Permulta proelia pugnata sunt inter Romanos et Persas inter annos 527 et 562. Tandem limites inter imperia non mota sunt.
Pugnae Iustiniani imperium recreaverunt, sed ob plagam imperium cito caruit milites in limitibus, et impeta renovata Persarum, Langobardorum, Visigothorum et Arabum mox friaverunt victorias Iustiniani.
Saeculis septimo et octavo, Imperium Orientale tempus obscurum intravit, de quo paucas res scimus. Fuit aetas discriminis; etsi multae fuerunt invasiones in Byzantium (Bulgari, Slavi, Persae, Arabes, Langobardi) atque discrimina interna (iconoclastae et iconoduli), imperium omnia superavit.
Tiberio II regnante, imperium terras quas Iustinianus in Italia ceperat Langobardis reliquit, provincias Danubianas Slavis. Mauricius tandem foedus icit cum Persis anno 590. Phoca regnante, bellum contra Persas renovatum est. Heraclius maior (exarchus Africae) anno 608 efficaciter rebellavit contra Phocam, ut filius suus Heraclius anno 610 rerum potitus sit. Initio a Persis victus postremo eos superavit post diuturnum bellum, quo provinciae orientales vastatae sunt. Quae paulo post (anno 633) ab Arabibus captae sunt. Antea, anno 626, Avari et Slavi obsidione Constantinopolim clauserant et Visigothi castra Hispanica ultima ceperant.
Saeculo septimo exeunte, Bulgari Moesiam ceperunt et ibi primum regnum Slavorum creatum est, Langobardi Italiam vicerunt. Alii Slavi etiam Peloponnesum et Graeciam vastaverunt.
Hoc in tempore gentes Germanicae ex limitibus Rhenanis et Danubianis migraverunt in terras Imperii Romani. Migrationes Germanicarum gentium coepta sunt ob invasionem Hunnicam, quae deiecit primo Gothos in Moesiam anno 375, et ex Moesia per Graeciam, Illyricum, Noricum, et Italiam (ubi Roma obsidione vicerunt) migraverunt pugnantes usque ad Gallias.[7]. Aliae gentes in fuga ab Hunnis Imperium intraverunt, Rhenum transeuntes, anno 406.
Sed non solum fuit invasio Hunnorum causa migrationum. Dicitur etiam tempus frigidius fuit causa: fuit aetas tam frigida quam Rhenus fluvius expletum conglaciavit. Hiemes frigidiores[8] agros messesque contriverunt, et ob famem nationes ad meridionem profectae sunt. Fuit etiam causa tertia migrationum Imperium Romanum ipsum, ob causam divitiarum Romanorum, et quia idem Romani mutaverunt nationes et gentes Germanicas in civitates[9]. Creatio civitatum (ab historicis Anglice state formation appellatur) fuit mutatio inter gentes Germanicas, quae ex parvis plurimis gentibus a regulis rectis (ut Tacitus in Germania sua describit) in gentes maiores et fortiores.
Non omnes "barbari" imperium intraverunt ut invasores depraedantes. Romani saepe dederunt privilegia gentibus quae Imperio auxilium donavisse, et in provincias Romanas sedes acceperunt ut foederati.
Invasores fuerunt gentes quae Imperium intraverunt vastandi causa, simul Hunni, Saxones, Angli, Alani, Vandali, et Suevi. Etsi Vandali et Suevi regna propria vicerunt e Romanis, Hunni paene repulsi sunt Attila duce, et Saxones et Angli Britanniam ceperunt quia nullae copiae Romanorum in insula erant.
Visigothi in fuga ab Hunnis Danubium transiverunt et sedati sunt a Valente in Moesia anno 376. Tandem foedus Aquitanicus obtinuerunt Honorio anno 418, Valiane duce. Ut foederati Imperii, Visigothi continenter pugnaverunt contra invasores Rhenanos in Hispania Suevos, Vandalos et Alanos), et contra Hunnos in Francia. Simile, Burgundiones foederati sunt cum Aetius eos superavit, et in terris in valle Rhodani sedati sunt. Franci fuerunt etiam foederati, et secundum Gregorium Turonensem, ab Childerico Belgicam in nomine Romae regebant.
Ob invasiones et foedera, territoria et provinciae Imperii Occidentalis amissa sunt Germanis saeculo V, ita impossibile erat, vectigalia tributare, exercitus suffragare et Imperium defendere.[10]
Gentes migrantes in territoria Imperialia sederunt, et potestatem supra provincias ceperunt e Romanis.
Britannia a Romanis deserta anno 410, Picti intraverunt provinciam, et simile, in insulam navigaverunt Saxones, Angli et Euti. Terras ad oceanum Germanicum iacentes vastaverunt dum Britannoromani in montibus Cambriae et Cornubiae fugerunt. Ibi fuerunt regna Britannica, a ducibus Romanis recta (simul Arthurus Rex). Interea, gentes Germanicae populaverunt Britanniam et regna septem creaverunt in regione Orientale, quae Heptarchia vocatur.
Etiam in Galliis Germani regna plurima creaverunt. In septentrionale parte (Gallia Belgica), Franci Salii primo sederunt ut foederati, Childerico rege. Interdum, in regione inter Francos et Ligerem fuit regnum Romanorum sub imperio Syagrii. Ripas Rheni a Francis Ripuari occupata sunt. Vallis Rhodani primo data est Burgundionibus ut terrae foederatae, sed mox ex Helvetia in Lugdunensem vi intraverunt. Tandem, terras inter Pyrenaeos et Ligerem datas sunt Visigothis, qui anno 418 foedus cum Roma icerunt. Litus Septimaniae et Provinciae etiam a Visigothis rectum est. Nihilo minus, cum Chlodovechus regnum Francorum Saliorum accepit, Franci ex Belgica Galliam omniam ceperunt, et post anno 507 paene Gallia tota (sine Septimania quae remansit in regno Visigothorum) in regnum Francorum clausa est.
Anno 407 Alani, Vandali et Suevi, Rheno glaciato, limes transiverunt, et anno 409 in Hispaniam intraverunt. Ibi provincias Hispanias inter se separaverunt: Suevi cum Vandalis Hasdingis Gallaeciam acceperunt, Vandali Silingi, Baeticam, et Alamani Lusitaniam et partem Cartaghinensis. Regnum Suevorum longe fuit, et deletum non est usque ad saeculum sextum, dum regna Alanorum et Vandalorum victa sunt a Visigothis, qui Hispaniam intraverunt ut Romae foederati. Gens Alanorum deleta est, et Vandali ex Hispania in Africam fugerunt. Carthagine capta, regnum creaverunt in Africa et insulis Mediterranei. Postea 420 solum Suevi partem Hispaniae regnabant, sed ex territoriis foederis, Visigothi in Hispania sedes acceperunt, et tandem Hispaniam totam ceperunt.
Italia saepe a barbaris vastata (ab Hunnis, Gothis, Vandalis) sub potestate Romanorum manuit usque ad exitum ultimum Imperii Occidentalis: Odovacar Romulum Augustulum deiecit et sibi dedit regnum Italiae sub anno 476. Ex Pannonia migrantibus, Ostrogothi in Odovacarem bellum gesserunt Theodorico duce, et anno 493 Italiam acceperunt. Sed Italiam mox a Byzantinis irrupta est, et post bellum annorum viginti, in Imperium Orientalem clausa est Italia.
Persia est cum Roma altera maxima civitas in Antiquitate Posteriore. Reges Sassanidae gentis rexerunt territoria olim a Parthis recta.
Gens Sassanida erat ex Persia oriunda, et anno 226 caput gentis gubernatorque provinciae Persiae contra Parthos rebellavit. Mox Ardashirus bellum in Romanos icit, et urbes limitaneas Carrhas et Nisbim cepit. Filius Sapor I in Transoxaniam intravit et cepit Samarcandam. Inter 250 et 363 fuit bellum inter Romam et Persiam, quod ultime concedit partem Armeniae Persis, sed fuit Pyrrhica victoria.
Cum limite Occidentale in pace, Varanes V copias suas duxit in Transoxaniam et Ephthalitas debellavit, ed eos vicit. Nihilo minus, Varane defuncto, Ephthalitae impetum fecerunt in Persiam, impetum quod fuit magnum discrimen Persiae: Perozes I (rexit 457-484) captus est, et liberatus tandem quia filius regis datus est Ephthalitis. Interea Hunni Persiam vastaverunt, atque etiamsi Hunni repulsi sunt, Ephthalitae iterum Persiam intraverunt et Perozem occiderunt.
Filius Cabades creatus est rex a Ephthalitis anno 488, sed potentates inter Sassanidas eum deiecerunt. Rex fugens auxilium petivit Ephthalitis et regnum iterum obtinuit, sed quotannis magnum tributum missit Ephtalitibus.
Cabade defuncto, Chosroes regnum accepit anno 531.
Chosroes I fuit clarissimus rex inter Persas. Imperium Sassanidarum restauravit, et uem divisit in provinciis quattuor, et dedit provincialibus ducibus potestatem supra copias. Creavit etiam in limitibus regna clientelaria nomadibus barbaris, Persiam defendendi gratia. Anno 540 Ephthalitas debellavit et cum Turcos territorium Transoxaniae dimidit, ita limes Persiae iacuit ad ripas Oxi.
Filius Horsmidas regnum accepit patre defuncto anno 579. Is bellum gessit in Byzantinos sed anno 560 superatus est, et Romani regnum Persiae dederunt filio Horsmindae, Chosroe II. Novus rex regnare nolebat et in Constantinopolin fugit. Ibi Mauricius commutavit militare auxilium pro provinciis limitaneis. Anno 591 Chosroes II intravit Persiam cum militibus Romanis et usurpatorem eiecit.
Mauricio exstincto ob insidias, Chosroes ultionem iuravit contra Phocam. Anno 607 Persae Imperium Romanum per Anatoliam intraverunt, et ceperunt Anatoliam, Syriam, Armeniam et Palaestinam. Phoka decollato a plebe in circo, Heraclius imperator fuit. Sed videtur Chosroe Heraclium usurpatorem etiam esse, et anno 619 Aegyptum et Libyam cepit. Tandem, anno 622 Heraclius creavit magnum exercitum, et in proelio singulo in Anatolia Persas superavit, qui ad Persiam fugerunt.
Cultus Sasanidarum est religio et philosophia doctrinae vati Zoroastro ascriptae, de quo religio ipsa nominatur. Vox Zoroastrianismi in usu commune (hoc est, non historico) est eadem Mazdaismo, venerationi Ahurae Mazdae, quam Zoroaster supremam auctoritatem divinam evexit.
Mazdaismus est unicus in historia religionis propter suos nexus "formativas" cum religionibus Occidentalibus et Orientalibus. Etiam si creatus est Mazdaismus saeculo sexto a.C.n., Mazdaismus suffectus est ab Islamismo cum Persia capta est ab Arabis. Persecuti sunt mazdaistas per saecula septimum et octavum.
Orbis oeconomicus Romanus evanuit in Antiquitate Posteriore, et Mediterraneum mare, quod fuit maximus nexus commercialis Romanorum aevo, iam non erat.
Inter saecula quartum et septimum orbis Mediterranei oeconomia decrevit in quantitate et qualitate. Hoc in aevo productiones fictiles conciderunt, et solum figlinae Africae (vulgo ARS seu African Red-Slip wares) continenter exportatae sunt. Exportationes et productiones paene per mare mercatae sunt, ita commercium inter regiones fuit parvum et rarum, comparatione cum aetate Romana plena. Etiam si mercaturas et exportationes fuerunt saeculum VI, discrimen oeconomicum fuit medio saeculo septimo, et cum invasiones Arabicae retes mercatorum in Mediterraneo mari clausae sunt.
Ob discrimina multa et varia, septentrionalis pars Galliarum, provinciae Germanicae et Britannia saeculo quinto minime cum parte mediterranea Imperii mercaturas fecerunt. Mox figlinae terrarum sigillatarum clausae sunt, et productio rerum ad commerciandum elaboratarum evanuit. Haec disruptio productionis et commercii (cum plaga et bellis) maxime contriverunt oeconomiam provinciarum septentrionalium.
Regnis Germanicis creatis, creati sunt novi nexus commerciales in oceano Britannico et Rheno inter regna Francorum et Anglosaxonum, et cum litoribus Scandiae. His in regionibus emporia commercialia surrexerunt, sub custodia regium Germanicorum.
Inguinalis plaga fuit pandemia praecipua Antiquitatis Posterioris. Orta anno 541, fuerunt continenter episodia pestilentiae usque ad saeculum VIII. Orbem Mediterraneum plaga contrivit continenter. Permulti cederunt ob plagam in urbe et in agro, et putatur incolarum Europae numerus dimidiatus est ob plagam[11]. Iustinianus ipse mortuus est ob infectionem plagae.
Tributa et vectigalia fuerunt minima, quia nemo agros colere potuisset ob plagam et maxime Imperium afflexit. Tandem Byzantini terras a Iustiniano captas aut reliquerunt aut amisserunt barbaris: Italia Langobardis anno 569, Aegyptus et Oriens Persis circa 610, Spania Visigothis anno 625, et Africa Arabis postea 639.
Musulmani sunt qui Islamismum colunt, religio quae in Arabia circa annum 620 orta est. Musulmani ex Arabia terras inter Indum et Oceanum ferociter ceperunt, et in orbe Antiquitatis Posterioris maxime inrumperunt.
Gentes Arabes aut Saraceni erant nomades qui in Arabia incolebant. Nonnullae urbes erant Arabibus, et mercatores atque pastores erant maxima incolarum pars. Arabia divisa est in partes tres: Petraea quam sub Romanorum potestate solebat esse, Arabia Deserta, et Arabia Felix in extremo meridionale. Arabes erant pagani, sed etiam nonnulli fides Christianam atque Iudaicam acciperunt.
Etiamsi per tribus recti erant, fuerunt duae civitates maximae in Arabia Petraea. Prima civitas nota erat Regnum Ghassanidarum; gens Ghassanidarum, quae saeculo tertio fidem Christianam accepit, ex Arabia meridiana in Syriam migraverat, ubi regnum cliente Romanorum creaverunt. Ghassanidae fuerunt socii Byzantinorum. Altera fuit Regnum Lachmidarum, quod erat socium Persarum, et inter Syriam et Mesopotamiam locatum erat.
Ad meridiem in Arabia Felice erat tertia civitas nota, regnum Sabae vel Iemeniae.
Machometus propheta fuit mercator cui anno 610 Gabriel archangelus Islamismum, novum Dei cultum, nuntiavit. Ipse inter suos doctrinam proclamavit, et mox numerus musulmanorum auxit, sed ita anno 622 hostes eum ex urbe Mecca expulsaverunt, et ad Medinam effugit. Haec migratio nunc appellatur Hegira. Anno 632, Machometus propheta in urbe Medina obiit.
Cum Arabes omnes fidem Machometanam accipierunt tam in Arabia Felice quam in Petrea, mox ex Arabia in Imperium Byzantinum et Persiam Sassanidam intraverunt, quae ob causam belli debiles civitates erant. Anno 636 Arabes Romanos vicerunt in proelio inter Hierosolima et Damascum, et impeta fecerunt tum in Anatoliam, ubi milites Romani tandem eos superaverunt. Mox provinciae Romanae ultra Tauro captae sunt, et tandem ex Aegypto in Africam proconsularem intraverunt, Carthagine anno 699 capta. In regionibus orientibus, Arabes Persas facile vicerunt, qui magnam cladem in bello contra Romanos passi sunt.
Omayadae erant gens nobilis inter Arabes, qui primo contra musulmanos pugnavit, sed tum caliphatum obtinuerunt. Tum musulmannos rexerunt inter annos 661 et 750, et limites caliphati in terras longo ab Arabia posuerunt, simul Hispania (ubi Regnum Visigothorum vicerunt) et India. In caliphato (capite Damascena urbe) Omayadae novam ministrationem imposuerunt, prima vectigalia colligerunt, et nova templa aedificaverunt.
Omayadarum copiae continenter contra Romanos pugnaverunt, Persis deletis, et quidem Constantinopolin ipsam bis obsidione clauserunt, annos 674-678 et 717–718, sed Arabes repulsi sunt.
Omayadae tandem victi sunt a Abbasidis, qui anno 750 bellum gesserunt in caliphatum. Omayadis victis, Abbasidae Damascum vi intraverunt. Ibi profanaverunt sepulchra calipharum et occiderunt paene totam gentem Omayadarum. Puer unicus fugit ex clade, Abdarrama, qui in Hispaniam effugit et civitatem novam institutit.
Dignitas visque Ecclesiae Christianae, quae administrationem bene structuratam habebat, antiquitate posteriore accrescebat. Iam a Constantino ecclesia adiuta erat, ut etiam opes possideret, quibus inter alia ad pauperes sustentantos usa est. Privilegiis publicis commoti magis magisque etiam homines ordinum civitatis superiorum ecclesiae se adiunxerunt. Quidam “Patres Ecclesiae” plurimum ad doctrinam stabilemque conscientiam ecclesiae contulerunt. Quattuor Patres Ecclesiae magni occidentales sunt: Ambrosius, Augustinus, Hieronymus et Gregorius Magnus. Nonnulli Ecclesiam Orientalem quinque Patres principales habere putant: Basilius Magnus, Gregorius Nazianzenus, Ioannes Chrysostomus, Athanasius Magnus et Cyrillus Alexandrinus.[12]
Ubi a saeculo quarto infantes baptizari in usum receptus est, cum apostasia mox capite damnaretur, liberum arbitrium fidei Christianae eligendae sive recusandae sublatum est. Nihilominus polytheismus - imprimis regionibus amotis - usque ad saeculum sextum supravixit. In ecclesia autem acres controversiae theologicae (ut puta de naturis Christi) ortae sunt, quibus unitas firmitasque ecclesiae maxime periclitae sunt. Etiam quinque Oecumencia concilia antiquitatis posterioris unitatem efficere non potuerunt.[13]
In conciliis multae et variae res ad doctrinam disciplinamque ecclesiae pertinentes tractati sunt. Res thologicae maximi ponderis sunt:
Haereses in oriente ortae imprimis doctrinas de Iesu Christo aut de Trinitate aliter ac ecclesia imperialis interpretabantur:
Formae heterodoxiae in ecclesia occidentali, saepe quibusdam tantum in regionibus divulgatae, potius ad res ethicas et disciplinam ecclesiasticam pertinebant:
Primi monachi erant eremitae, qui in desertum Aegypti aut Syriae profecti sunt, saeculis III et IV. Mox discipuli ad eos iverunt, et fuerunt primae communitates monachorum. Hoc in modo, monachi eremitae in communitate genuerunt monasteria coenobitica prima. Et cum coenibiis fuerunt etiam primae regulae monasticae, talis Regula Benedicti, saeculo V. Ex oriente monachi et monasteria translata sunt in regiones alias Imperii, ubi monasteria non iam erant aedificia religiosa ruralia, sed etiam urbana et peri-urbana.
Hoc in aevo fuerunt etiam primae peregrinationes ad Locos Sanctos ab itinere Helenae Constantini matris. Fuit etiam tum cum primae reliquiae sanctorum cultae sunt in Europa.
In Antiquitate Posteriore sunt artes praecipuae duae: ars palaeochristiana et ars germanica.
Palaeochristianam artem dicitur illam modu Romano factam ab Christianis esse. Ita basilicarum imago, quae erant aedificia civilia, fuit tandem pro aedificatione ecclesiarum. Istis primis ecclesiis erant primo atrium aut narthex, tandem basilica cum navibus tribus aut quinque et presbyterio ubi ara invenitur, simul basilicae Sanctus Petrus Vaticanus, Sanctus Iohannes in Laterano aut Sanctus Apollinaris Ravennatis.
Saeculis tertio et quarto ruri fuerunt permultae villae. Villae erant praecipuae domus rusticae Romanorum in Occidentale parte (Gallia, Britannia, Hispania, Italia et Africa, sed etiam inveniuntur villae in provinciis Danubianis Pannonia et Moesia), quae in latifundia servilia sita erant. Fuerunt multa villae suburbanae et rusticae, quae maxime erant ornatae cum operibus tesselatis, marmoreis aut operibus sectilibus.
Fuit in hoc aevo finis villarum, et modus terras ministrandi a villis rectus. Per saecula quarta et quinta numerus villarum decrevit ob causam invasionum Germanicorum et discrimen oeconomicum. Sed tandem villae exciderunt quia potestas Romana et ministratio vectigalium finiut cum regna Germanica.
Villis deletis, incolae rurales aedificaverunt vicos, in quibus incolae non erant servi dominis villarum, sed erant incolae liberi vici. Hoc in aetate, pagani vicorum communitatem (Anglice: village community[14]) genuerunt: communitas vicorum est congregatio rerum communum paganis, talis ecclesia, trapeta, torculares et sepulturae aut necropolis.
Urbes Imperii Romani Antiquitate Posteriore decreverunt, et multae urbes parvae imperii exiverunt.
Ab temporibus Diocletiani curiales urbani Imperii Occidentalis amiserunt potestates gubernandi novis magistratis ab imperatore electis (qui vocantur "comites"). Etiam amiserunt copias et divitias, quia vectigalia aucta sunt. Sine divitiis nec potestatibus gubernandi, curiales urbani non poterant restaurare monumenta et servicia urbana. Simile, sine curia nec magistratibus urbanis fora et basilica (qui erant loci ubi curia et magistratus collati erant) supervacua fuerunt. Ob has res monumenta urbana simul amphitheatra, theatra, balnea, fora, aquaeductús, curiae aut basilicae relicta sunt. Saepe etiam exarmata sunt, et marmores et tegulae et opera adsumpta sunt pro novis aedificiis praecipuis Antiquitatis Posterioris, talis quam ecclesiae aut palatia comitum[15]. In ho tempore, urbes multae munita sunt cum moeniis, et interdum viae urbanae inrutae sunt ab aedificiis privatis.
In occidentale parte, urbes passa sunt fata varia: urbanitas et vita urbana cum urbibus ipsis contritae sunt in Britannia, dum in Italia et Hispania regna Gothorum adtinuerunt ministrationem Romanam et mores urbanas. In Hispania ipsa fuerunt urbes conditae novae, ut Reccopolis, quae sunt vero urbes Antiquitatis Posterioris: munitae, cum palatio, ecclesia sed sine foro aut basilica.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.