From Wikipedia, the free encyclopedia
Alani[1] (Graece: Ἀλανοί, tr. Alanoí, deductum a verbo Iranico Aryanam[2]) fuerunt gens Iranica et pars confoederationis Sarmatarum.
Gens Alanorum omnium Sarmatarum gentium diutissime permanebat aliarumque nationum consuetudines introduxit. Dum secundo saeculo a.C.n. in Kazachstania et a boreo-oriente maris Caspii habitabant primo deinde saeculo p.C.n. ad planities inter Rha et Tanais flumina sitas migraverunt.
Anno 372 Alani a Hunnis victi sunt. Pars Alanorum cum Hunnis in migratione sequenti participavit et per Galliam Hispaniamque ad Africam Septentrionalem venit. Pars Alanorum alia autem ad Caucasum migravit, et ibi cum gentibus localibus civitatem Alaniam sui iuris formavit, nonnulla saecula post deletam, invasionis Mongolo-Tartarorum causa. Quia Mongolo-Tatari annis 1238–1239 planities iuxta Caucasum occupaverunt, pars Alanorum relicta ad montes Caucasi medii atque ad Transcaucasiam migravit, ubi cum populo locali mixta est.[3]
Osseti, lingua ad Iranicas pertinenti loquentes, ut progenies directa Alanorum videntur, quum Alani etiam in formatione aliarum gentium culturarumque Caucasi Septentrionalis participaverunt.[3] Inter repraesentes Ossetorum et aliarum gentium origine sua cum Alanis connectarum (Karatchaorum, Balcarorum et Inguschorum) disputationes concertationum plenae de "patrimonio Alanico" nunc exsistunt.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.