Iudaea (provincia Romana)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Iudaea (provincia Romana)

Iudaea fuit provincia Romana, anno 6 instituta postquam Herodes Archelaus regnum, vel potius ethnarchiam[1] abdicare ab Augusto coactus est. Pluribus regionibus Palaestinae constabat, Samaria, Idumaea, et finibus circum Hierosolyma quae stricto sensu Iudaea appellabantur. Anno 44, Herode Agrippa I mortuo, Peraea quoque, quae regio trans Iordanem flumen et lacum Asphaltiten sita est, provinciae addita est atque circa idem tempus et Galilaea[2]. Anno 132 Iudaea maiori provinciae nomine Syria Palaestina connecta est.

Quick Facts
Iudaea (provincia Romana)
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Civitas: Imperium Romanum
Locus:
Nomen officiale: Iudaea

Fines

Procuratio superior: Imperium Romanum
Territoria finitima: Aegyptus

Forma

Gestio

Praefectus: Coponius

Vita

Sermo publicus: Latine

Tabula aut despectus

Thumb
Iudaea (provincia Romana): situs
Close
Vide etiam paginam discretivam: Iudaea.
Thumb
Iudaea antiqua primo saeculo
Thumb
Nomina provinciarum anno 115 imperatore Traiano.

Historia

Pompeius primo anno 64 a.C.n. Iudaeam superavit, tertio bello Mithridatico exeunte, et ibi regem clientem creavit. Iudaei provinciae contra Imperium Romanum rebellaverunt et victi sunt a Tito, qui etiam secundum Templum Hierosolymitanum delevit.

Fasti praefectorum Iudaeae

Primi equites Romani qui Iudaeam administrabant titulum praefecti gerebant, ut ex inscriptionibus constat, et legatis Syriae subiciebantur. Non Hierosolyma, urbem sacram Iudaeorum, sed Caesaream[3] mittebantur.

Inter 41 et 44 Iudaea fuit pars Herodis Agrippae regni, cui a Claudio data est.

Fasti procuratorum Iudaeae

Procuratores erant viri equestris ordinis qui in provincias minores a Claudio imperatore mittebantur atque tributis et vectigalibus praecipuam operam dabant. Ius quoque dicebant et tranquillitati publicae consulebant sed legiones non ducebant, cohortes auxilarium tantum eis praesto erant : si quid novi accidisset procuratores Iudaeae, qui Caesareae Maritimae sedem suam habebant, legatum Syriae et eius legiones accire poterant, quod anno 66 accidit. Iam maior provincia erat quam praefectorum tempore quia regnum Herodis Agrippae tetrarchias Philippi et Herodis Antipae incluserat. Religiosis rebus et Templi administrationi praerant non procuratores sed reges Iudaei Herodes Chalcidensis ab anno 41 usque 48 atque postea Herodes Agrippa II.

Fasti legatorum pro praetore Iudaeae

Thumb
Expugnatio templi Hierosolymae, anno 70, a Francisco Hayez picta.

A primo bello Iudaico magistratus qui Iudaeae praeerant legati Augusti pro praetore fuere quibus Vespasianus legionem decimam Fretensem tradidit :

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.